Recherche utilisant ce type de requête :



Recherche seulement sur ces types d'enregistrements :

Contenu
Collection
exposition
Page de l'exposition
Simple Page

Recherche avancée (contenus seulement)

Office des Défunts 2° partie

Titre

Office des Défunts 2° partie

Sujet

chant; religion; confréries; cantiques; croyances; musique; musicologie; procession; messe; Pâques; christianisme; semaine sainte; prière; défunts

Description

CD intitulé "Office des Défunts 2° partie" enregistré le 1er novembre 2003.
Le CD comporte 28 pistes.
La couverture du CD est une photo de l'Eglise St François

Table Of Contents

1, Compla + Salmo 39 - 3:57
2. Sana Domine + Salmo 40 - 2:35
3. Salmo 41 - 2:47
4. Ne tradas bestiis (jusqu'à Pater Noster) - 0:25
5. Leçon 7 - 3:51
6. Responsor 7 - 1:36
7. Leçon 8 - 4:12
8. Responsor 8 - 1:37
9. Leçon 9 - 2:23
10. Exulta + Miserere - 4:36
11. Exaudi Domine - 0:18
12. Salmo 64 - 3:50
13. Exaudi Domine - 0:18
14. Me suscepit - 0:10
15. Salmos 62 + 66 - 3:49
16. Me suscepit - 0:10
17. A porta Inferi - 0:19
18. Cant Ezechia - 5:54
19. A porta Inferi - 0:19
20. Omnis Spiritu - 0:13
21. Salmo 148-149-150 - 9:28
22. Omnis Spiritu - 0:13
23. Audivi vocem - 0:18
24. Ego sum - 0:40
25. Benedictus - 5:40
26. Ego sum - 0:40
27. Libera me - 4:33
28. Fin de l'office - 4:41

Créateur

Confrérie Sainte Croix
Confrérie Saint Jean-Baptiste
Confrérie Saint Barthélemy
Confrérie Sainte Marie-Madeleine
Confrérie Saint Erasme

Date

2003-11-01

Contributeur

Di Meglio, Alain
Association L'âme bonifacienne

Format

mp3

Extent

39,8 Mo

Langue

Latin
Corse
Italien
Français

Type

son

Couverture

Méditerranée, Corse, Bonifacio

Spatial Coverage

Bonifacio

Transcription

Compla + Salmo 39

Complaceat tibi, Domine, ut eripias me
Domine, ad adjuvandum me respice.

Salmo 39

- Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
- Et exaudivit preces meas,
et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis.
- Et statuit super petram pedes meos :
et direxit gressus meos.
- Et immisit in os meum canticum novum :
carmen Deo nostro.
- Videbunt multi, et timebunt :
et sperabunt in Domino.
- Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus :
et non respexit in vanitates et insanias falsas.
- Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua
et cogitationibus tuis non est, qui similis sit tibi.
- Annuntiavi, et locutus sum :
multiplicati sunt super numerum.
- Sacrificium, et oblationem noluisti :
aures autem perfecisti mihi.
- Holocaustum, et pro peccato non postulasti :
tunc dixi : Ecce venio.
- In capite libri scriptum est de me,
ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui,
et legem tuam in medio cordis mei.
- Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna :
ecce labia mea non prohibebo Domine, tu scisti.
- Justitiam tuam non abscondi in corde meo :
veritatem tuam, et salutare tuum dixi.
- Non abscondi misericordiam tuam
et veritatem tuam, a concilio multo.
- Tu autem Domine, ne longe facias miserationes
tuas a me : misericordia tua,
et veritas tua semper susceperunt me.
- Quoniam circumdederunt me mala quorum non
est numerus : comprehenderunt me iniquitates
meae, et non potui, ut viderem
- Multiplicatae sunt super capillos capitis mei :
et cor meum dereliquit me.
- Complaceat tibi, Domine, ut eruas me :
Domine, ad adjuvandum me respice.
- Confundantur, et revereantur simul qui quaerunt
animam meam, ut auferant eam.
- Convertantur retrorsum et revereantur,
qui volunt mihi mala.
- Ferant confestim confusionem suam,
qui dicunt mihi : Euge, euge.
- Exultent et laetentur super te omnes quaerentes te
et dicant semper : Magnificetur Dominus,
qui diligunt salutare tuum.
- Ego autem mendicus sum, et pauper :
Dominus sollicitus est mei.
- Adjutor meus, et protector meus tu es :
Deus meus, ne tardaveris.
- Requiem aeternam, dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Complaceat tibi, Domine, ut eripias me : Domine , ad adjuvandum me respice.
Sana Domine + Salmo 40

Sana, Domine, animam meam, quia peccavi tibi.

Salmo 40

Beatus qui intelligit super egenum,
et pauperem in die mala liberabit eum Dominus.
- Dominus conservet eum, et vivificet eum,
et beatum faciat eum in terra,
et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
- Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus
universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus
- Ego dixi: Domine, miserere mei :
sana animam meam, quia peccavi tibi.
- Inimici mei dixerunt mala mihi :
quando morietur, et peribit nomen ejus?
- Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur
cor ejus congregavit iniquitatem sibi.
- Egrediebatur foras : et loquobatur in idipsum.
- Adversum me susurrabant omnes inimici mei :
adversum me cogitabant mala mihi.
- Verbum iniquum constituerunt adversum me :
numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat.
- Etenim homo pacis meae, in quo speravi :
qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
- Tu autem, Domine, miserere mei,
et resuscita me, et retribuam eis.
- In hoc cognovi, quoniam voluisti me ;
quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
- Me autem propter innocentiam suscepisti :
et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
- Benedictus Dominus Deus Israel,
a saeculo, et usque in saeculum fiat, fiat.
- Requiem aeternam, dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.

Sana, Domine, animam,meam,quia peccavi tibi.
Sitivit anima mea ad Deum vivum : quando
veniam, et apparebo ante faciem Domini ?
Salmo 41

Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum
ita desiderat anima mea ad te Deus.
- Sitivit anima mea ad Deum fortem vivum :
quando veniam, et apparebo ante faciem Dei.
- Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte :
dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?
- Haec recordatus sum, et effudi in me animam
meam quoniam  transibo in locum tabernaculi
admirabilis, usque ad domum Dei.
- In voce exultationis, et confessionis :
sonus epulantis.
- Quare tristis es, anima mea,
et quare conturbas me.
- Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi
salutare vultus mei, et Deus meus.
- Ad me ipsum anima mea conturbata est :
propterea memor ero tui de terra Jordanis,
et Hermoniim a monte modico.
- Abyssus abyssum invocat :
in voce cataractarum tuarum.
- Omnia excelsa tua, et fluctus tui
super me transierunt.
- In die mandavit Dominus misericordiam suam,
et nocte canticum ejus.
- Apud me oratio Deo vitae meae :
dicam Deo : Susceptor meus es.
- Quare oblitus es mei ?
et quare contristatus incedo,
dum affligit me inimicus ?
- Dum confringuntur ossa mea,exprobaverunt mihi
qui tribulant me inimici mei.
- Dum dicunt mihi per singulos dies :
Ubi est Deus tuus ? quare tristis es, anima mea,
et quare conturbas me ?
- Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi :
salutare vultus mei, et Deus meus.
- Requiem aeternam, dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.

Sitivit anima mea ad Deum vivum : quando
veniam, et apparebo ante faciem Domini ?
Ne tradas bestis

Ne tradas bestiis animas confitentes tibi.
Et animas pauperum tuorum ne obliviscaris
in finem.

Pater noster
Leçon 7

Spiritus meus attenuabitur : dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine, et pone me juxta te : et cujusvis manus pugnet contra me, Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. Putredini dixi : Pater meus es, mater mea, et soror mea, vermibus. Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat ?

Responsor 7

- Peccantem me quotidie, et non me poenitentem,
timor mortis conturbat me : quia in inferno nulla
est redemptio, miserere mei Deus, et salva me.
- Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute
tua libera me.
- Quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei
Deus, et salva me.
Leçon 8

Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ? Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei ? Quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice? Scio enim, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum : quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est haec spes mea in sinu meo.

Responsor 8

- Domine, secundum actum meum noli me judicare : nihil dignum in conspectu tuo egi : ideo deprecor majestatem tuam, ut tu, Deus, deleas iniquitatem meam.

- Amplius lava me, Domine ab injustitia mea,
et a delicto meo munda me.

- Ut tu, Deus, deleas iniquitatem meam.
Leçon 9

Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret. Fuissem, quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergome, ut plangam paululum dolorem meum, antequam vadam, et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Exulta + Miserere

Exultabunt Domino ossa humiliata.

- Miserere mei Deus,
secundum magnam misericordiam tuam.
- Et secundum multitudinem miserationum tuarum   dele iniquitatem meam.
- Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
- Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
- Tibi soli peccavi, et malum coram te feci :
ut justificeris in sermonibus tuis,
et vincas cum judicaris.
- Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum :
et in peccatis concepit me mater mea !
- Ecce enim veritatem dilexisti :
incerta,et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
- Asperges me hyssopo et mundabor :
lavabis me, et super nivem dealbabor.
- Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam :
et exultabunt ossa humiliata.
- Averte faciem tuam a peccatis meis,
et omnes iniquitates meas dele.
- Cor mundum crea in me Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
- Ne projicias me a facie tua :
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
- Redde mihi laetitiam salutaris tui ;
et spiritu principali confirma me.
- Docebo iniquos vias tuas :
et impii ad te convertentur
- Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae
et exultabit lingua mea justitiam tuam
- Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam
- Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique
holocaustis non delectaberis.
- Sacrificium Deo spiritus contribulatus :
cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.
- Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut aedificentur muri Jerusalem.
- Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes,
et holocausta : tunc imponent  super altare tuum vitulos.
- Requiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis.

Exultabunt Domino ossa humiliata.

Exaudi Domine

Exaudi, Domine, orationem meam : ad te omnis caro veniet.
Salmo 64

Te decet hymnus, Deus, in sion :
et tibi reddetur votum in Jerusalem.
- Exaudi orationem meam :
ad te omnis caro veniet.
- Verba iniquorum praevaluerunt super nos,
et impietatibus nostris tu propitiaberis.
- Beatus quem elegisti, et assumpsisti :
inhabitabit in atriis tuis.
- Replebimur in bonis domus tuae :
sanctum est templum tuum,mirabile in aequitate.
- Exaudi nos, Deus salutaris noster,
spes omnium finium terrae, et in mari longe.
- Praeparans montes in virtute tua, accinctus
potentia qui conturbas profundum maris,
sonum fluctuum ejus.
- Turbabuntur gentes et timebunt,
qui habitant terminos a signis tuis
exitus matutini et vespere delectabis.
- Visitasti terram et inebriasti eam :
multiplicasti locupletare eam.
- Flumen Dei repletum est aquis,
parasti cibum illorum
quoniam ita est praeparatio ejus.
- Rivos ejus inebria, multiplica genimina ejus :
in stillicidiis ejus laetabitur germinans.
- Benedices coronae anni benignitatis tuae,
et campi tui replebuntur ubertate.
- Pinguescent speciosa deserti,
et exultatione colles accingentur.
- Induti sunt arietes ovium,
et valles abundabunt frumento
clamabunt, etenim hymnum dicent
- Requiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis.
Exaudi Domine

Exaudi, Domine, orationem meam : ad te omnis caro veniet.
Me suscepit

Me suscepit dextera tua, Domine.
Salmos 62 + 66

          Salmo 62

Deus, Deus meus,  ad te de luce vigilo.
- Sitivit in te anima mea,
quam multipliciter tibi caro mea.
- In terra deserta, et invia et inaquosa
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
- Quoniam melior est misericordia tua super vitas :
labia mea laudabunt te.
- Sic benedicam te in vita mea
et in nomine tuo levabo manus meas.
- Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea :
et labiis exultationis laudabit os meum.
- Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te
quia fuisti adjutor meus.
- Et in velamento alarum tuarum exultabo,
adhaesit anima mea post te :
me suscepit dextera tua.
- Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam,
introibunt in inferiora terrae :
tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt
- Rex vero laetabitur in Deo,
laudabuntur omnes qui jurant in eo
quia obstructum est os loquentium iniqua.

         Salmo 66

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis :
illuminet vultum suum super nos,
et misereatur nostri.
- Ut cognoscamus in terra viam tuam :
in omnibus gentibus salutare tuum.
- Confiteantur tibi populi, Deus,
confiteantur tibi populi omnes.
- Laetentur et exultent gentes :
quoniam judicas populos in aequitate,
et gentes in terra dirigis.
- Confiteantur tibi populi, Deus,
confiteantur tibi populi omnes :
terra dedit fructum suum.
- Benedicat nos Deus, Deus noster,
benedicat nos Deus :
et metuant eum omnes fines terrae
- Requiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis.

Me suscepit

Me suscepit dextera tua, Domine.
A porta Inferi

A porta inferi, erue, Domine, animam meam.
Pater noster
Cant Ezechia

Ego dixi : In dimidio dierum meorum
vadam ad portas inferi.
- Quaesivi residuum annorum meorum ;
dixi : Non videbo Dominum
Deum in terra viventium.
- Non aspiciam hominem ultra,
et habitatorem quietis.
- Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,
quasi tabernaculum pastorum.
- Praecisa est velut a texente vita mea :
dum adhuc ordirer, succidit me
de mane usque ad vesperam finies me.
- Sperabam usque ad mane :
quasi leo sic contrivit omnia ossa mea :
- De mane usque ad vesperam finies me :
sicut pullus hirundinis, sic clamabo,
meditabor ut columba.
- Attenuati sunt oculi mei,
suspicientes in excelsum.
- Domine, vim patior, responde pro me.
Quid dicam, aut quid respondebit mihi,
cum ipse fecerit ?
- Recogitabo tibi omnes annos meos
in amaritudine animae meae.
- Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei,
corripies me, et vivificabis me.
Ecce in pace amaritudo mea amarissima :
- Tu autem eruisti animam meam, ut non periret :
projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
- Quia non infernus confitebitur tibi,
neque mors laudabit te : non expectabunt,
qui descendunt in lacum, veritatem tuam.
- Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,
sicut et ego hodie :
pater filiis notam faciet veritatem tuam.
- Domine,  salvum me fac,
et psalmos nostros cantabimus cunctis
diebus vitae nostrae in domo Domini.
- Requiem aeternam, dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis.
A porta Inferi

A porta inferi, erue, Domine, animam meam.
Pater noster
Omnis Spiritu

Omnis spiritus laudet Dominum
Salmo 148-149-150

          Salmo 148

Laudate Dominum de coelis,
laudate eum in excelsis.
- Laudate eum omnes Angeli ejus :
laudate eum omnes virtutes ejus.
- Laudate eum sol, et luna :
laudate eum omnes stellae, et lumen.
- Laudate eum coeli coelorum ,
et aquae omnes, quae super coelos sunt,
laudent nomen Domini.
- Quia ipse dixit, et facta sunt :
ipse mandavit, et creata sunt.
- Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi : praeceptum posuit, et non praeteribit.
- Laudate Dominum de terra :
dracones, et omnes abyssi.
- Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum,
quae faciunt verbum ejus.
- Montes, et omnes colles,
ligna fructifera, et omnes cedri.
- Bestiae, et universa pecora,
serpentes, et volucres pennatae.
- Reges terrae, et omnes populi :
principes , et omnes judices terrae.
- Juvenes, et virgines, senes cum junioribus
laudent nomen Domini,
quia exaltatum est nomen ejus solius.
- Confessio ejus super coelum, et terram,
et exaltavit cornu populi sui.
- Hymnus omnibus Sanctis ejus :
filiis Israel populo appropinquanti sibi.

          Salmo 149

Cantate Domino canticum novum :
laus ejus in ecclesia sanctorum.
- Laetetur Israel in eo, qui fecit eum,
et filii Sion exultent in rege suo.
- Laudent nomen ejus in choro :
in tympano, et psalterio psallant ei.
- Quia beneplacitum est Domino in populo suo :
et exaltabit mansuetos in salutem.
- Exultabunt Sancti in gloria :
laetabuntur in cubilibus suis.
- Exaltationes Dei in gutture eorum :
et gladii ancipites in manibus eorum.
- Ad faciendam vindictam in nationibus :
increpationes in populis.
- Ad alligandos reges eorum in compedibus :
et nobiles eorum in manicis ferreis.
- Ut faciant in eis judicium conscriptum :
gloria haec est omnibus sanctis ejus.

         Salmo 150

Laudate Dominum in Sanctis ejus :
laudate eum in firmamento virtutis ejus.
- Laudate eum in virtutibus ejus
laudate eum secundum multitudinem
magnitudinis ejus.
- Laudate eum in sono tubae :
laudate eum in psalterio, et cithara.
- Laudate eum in tympano, et choro
laudate eum in chordis et organo.
- Laudate eum in cymbalis benesonantibus,
laudate eum in cymbalis jubilationis :
omnis spiritus laudet Dominum.
- Requiem aeternam, dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis.
Omnis Spiritu

Omnis spiritus laudet Dominum
Audivi vocem

Audivi vocem de coelo dicentem mihi.
Beati mortui, qui in Domino moriuntur.

Ego sum

Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet : et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum.
Benedictus

Benedictus Dominus Deus Israel,
quia visitavit et fecit,redemptionem plebis suae.
- Et erexit cornu salutis nobis,
in domo David pueri sui.
- Sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt prophetarum ejus.
- Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos.
-Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti.
- Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem
nostrum, daturum se nobis :
- Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum
liberati, serviamus illi.
- In sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
- Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis :
praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus
- Ad dandam scientiam salutis plebi ejus,
in remissionem peccatorum eorum :
- Per viscera misericordiae Dei nostri
in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
- Illuminare his, qui in tenebris,
et in umbra mortis sedent :
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
- Requiem aeternam, dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis.
Ego sum

Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet : et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in aeternum.
Libera me

- Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda :
- Quando Coeli movendi sunt, et terra :
- Dum veneris judicare saeculum per ignem.
- Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio
venerit, atque ventura ira.
- Quando Coeli movendi sunt, et terra.
- Dies illa, dies irae, calamitatis, et miseriae,
dies magna, et amara valde.
- Dum veneris judicare saeculum per ignem.
- Requiem aeternam dona eis, Domine ,
et lux perpetua luceat eis.
- Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda :
- Quando Coeli movendi sunt, et terra :
- Dum veneris judicare saeculum per ignem.
- Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.
Fin de l'office

Pater noster
Notre Père, qui es aux cieux,
Que ton nom soit sanctifié,
Que ton règne vienne,
Que ta volonté soit faite,
Sur  la terre comme au ciel.
Donne-nous aujourd’hui
Notre pain de ce jour.
Pardonne nous nos offenses
Comme nous pardonnons aussi
A ceux qui nous ont offensés.
Et ne nous soumets pas à la tentation,
Mais délivre nous du mal.

- Et ne nos inducas in tentationem.
- Sed libera nos a malo.

- A porta inferi.
- Erue, Domine, animas eorum.

- Resquiescant in pace.
- Amen.

- Domine exaudi orationem meam.
- Et clamor meus ad te veniat.

Oremus
Fidelium Deus omnium conditor et Redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur : qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia seacula saeculorum.
- Amen.
- Requiem aeternam dona eis, Domine.
- Et lux perpetua luceat eis.

- Requiescant in pace.
- Amen.

- De profundis clamavi ad te, Domine ;
Domine, exaudi vocem meam.
- Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
- Si iniquitates observaveris, Domine :
Domine, quis sustinebit ?
- Quia apud te propitiatio est,
et propter legem tuam sustinui te Domine.
- Sustinuit anima mea in verbo ejus ;
speravit anima mea in Domino.
- A custodia matutina usque ad noctem
speret Israel in Domino.
- Quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
- Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus ejus.
- Requiem aeternam dona eis, Domine.
- Et lux perpetua luceat eis.

- Requiescant in pace.
- Amen.

Original Format

son

Durée

1h 9min 32s

Item Relations

This item has no relations.

Social Bookmarking