Recherche utilisant ce type de requête :



Recherche seulement sur ces types d'enregistrements :

Contenu
Collection
exposition
Page de l'exposition
Simple Page

Recherche avancée (contenus seulement)

Office des Défunts 1° Notturno à St François

Titre

Office des Défunts 1° Notturno à St François

Sujet

chant; religion; confréries; cantiques; croyances; musique; musicologie; procession; messe; christianisme; prière; défunts

Description

CD intitulé "Office des Défunts 1° Notturno, Saint François" enregistré le 26 octobre 2003 à l'Eglise St François à Bonifacio.
Le CD comporte 29 pistes.
La couverture du CD est une photo de l'Eglise St François

Table Of Contents

1. Regem cui omnia - 0:31
2. Salmo 94 - 6:55
3. Dirige Domine - 0:17
4. Verba me - 5:36
5. Dirige Domine - 0:14
6. Convertere Domine - 0:20
7. Domine ne in furor - 3:07
8. Convertere Domine - .0:20
9. Ne quando rapiat - 0:19
10. Domine Deus meus - 4:09
11. Ne quando rapiat - 0:19
12. A porta Inferi - 0:18
13. Leçon 1 - 3:56
14. Responsor 1 - 1:36
15. Leçon 2 - 2:50
16. Responsor 2 - 1:29
17. Leçons 3 - 1:55
18. Responsor 3 - 2:07
19. Miserere - 4:53
20. Ego sum - 0:37
21. Benedictus - 6:03
22. Ego sum - 0:41
23. Libera me - 4:36
24. Pater noster - 1:31
25. Début neuvaine - 3:37
26. Litanies de la Vierge - 11:08
27. De profundis - 3:03
28. Pater Noster - 1:47
29. Vi adoro - 3:06

Créateur

Confrérie Sainte Croix
Confrérie Saint Jean-Baptiste
Confrérie Saint Barthélemy
Confrérie Sainte Marie-Madeleine
Confrérie Saint Erasme

Date

2003-10-26

Contributeur

Di Meglio, Alain
Association L'âme bonifacienne

Format

mp3

Extent

44,2 Mo

Langue

Latin
Corse
Italien
Français

Type

son

Couverture

Méditerranée, Corse, Bonifacio

Spatial Coverage

Bonifacio

Transcription

Regem cui omnia

Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.
(Coro) Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.
Salmo 94

Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro : praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.

Regem, cui omnia vivunt venite adoremus.

Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes Deos : quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.

Venite adoremus.

Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus : venite adoremus, et procidamus ante Deum. ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster : nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.

Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.

Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea.

Venite, adoremus.

Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi : semper hi errant corde : ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea si introibunt in requiem meam.

Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.

Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

Venite, adoremus.
Regem, cui omnia vivunt.
Venite, adoremus.
Dirige Domine

Dirige, Domine
Deus meus in conspectu tuo viam meam.
Verba me

Verba mea auribus percipe, Domine,
intellige clamorem meum.
- Intende voci orationis meae,
Rex meus, et Deus meus.
- Quoniam ad te orabo, Domine,
mane exaudies vocem meam.
- Mane astabo tibi, et videbo :
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
- Neque habitabit juxta te malignus,
neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
- Odisti omnes, qui operantur iniquitatem :
perdes omnes, qui loquuntur mendacium.
- Virum sanguinum et dolosum abominabitur
Dominus ego autem in multitudine
misericordiae tuae.
- Introibo in domum tuam,
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
- Domine, deduc me in justitia tua,
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo
viam meam.
- Quoniam non est in ore eorum veritas,
cor eorum vanum est.
- Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose 
gebant  judica illos, Deus.
- Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem 
impietatum eorum expelle eos,
quoniam irritaverunt te, Domine.
- Et laetentur omnes, qui sperant in te :
in aeternum exultabunt, et habitabis in eis.
- Et gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen
tuum, quoniam tu benedices justo.
- Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae
coronasti nos.
- Requiem aeternam dona eis, Domine.
- Et lux perpetua luceat eis.
Dirige Domine

Dirige, Domine
Deus meus in conspectu tuo viam meam.
Convertere Domine

Convertere, Domine, et eripe animam meam quoniam non est in  morte qui memor sit tui.
Domine ne in furor

Domine, ne in furore tuo, arguas me,
neque in ira tua corripias me.
- Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum,
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
- Et anima mea turbata est valde,
sed tu, Domine, usquequo ?
- Convertere, Domine, et eripe animam meam,
salvum me fac propter misericordiam tuam.
- Quoniam non est in morte, qui memor sit tui :
in inferno autem quis confitebitur tibi ?
- Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes
lectum meum lacrymis meis stratum meum rigabo
- Turbatus est a furore oculus meus :
inveteravi inter omnes, inimicos meos.
- Discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
- Exaudivit Dominus deprecationem meam :
Dominus orationem meam suscepit.
- Erubescant, et conturbentur vehementer omnes
inimici mei convertantur, et erubescant valde velociter.
- Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Convertere Domine

Convertere, Domine, et eripe animam meam quoniam non est in  morte qui memor sit tui.
Ne quando rapiat

Ne quando rapiat, ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
Domine Deus Meus

Domine Deus Meus, in te speravi :
salvum me fac ex omnibus persequentibus me,
et libera me.
- Ne quando rapiat, ut leo animam meam :
dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
- Domine Deus meus, si feci istud
si est iniquitas in manibus meis.
- Si reddidi retribuentibus mihi mala :
decidam merito ab inimicis meis inanis.
- Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat, et 
onculcet in terra vitam meam,
et gloriam meam in pulverem deducat.
- Exurge, Domine, in ira tua :
et exaltare in finibus inimicorum meorum.
- Et exurge, Domine, Deus meus in praecepto quod mandasti 
t synagoga populorum circumdabit te.
- Et propter hanc in altum regredere :
Dominus judicat populos.
- Judica me, Domine, secundum justitiam meam,
et secundum innocentiam meam super me.
- Consumetur nequitia peccatorum, et diriges
justum, scrutans corda, et renes Deus.
- Justum adjutorium meum a Domino,
qui salvos facit rectos corde.
- Deus judex, justus, fortis, et patiens :
numquid irascitur per singulos dies ?
- Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit :
arcum suum tetendit, et paravit illum.
- Et in eo paravit vasa mortis :
sagitas suas ardentibus effecit.
- Ecce parturiit injustitiam
concepit dolorem, et peperit iniquitatem.-
Lacum aperuit, et effodit eum :
et incidit in foveam, quam fecit.
- Convertetur dolor ejus in caput ejus,
et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
- Confitebor Domino secundum justitiam ejus :
et psallam nomini Domini altissimi.
- Requiem aeternam dona eis, Domine :
et lux perpetua luceat eis.
Ne quando rapiat

Ne quando rapiat, ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
A porta Inferi

A porta inferi.
Erue, Domine, animas eorum.
Pater noster
Leçon 1

Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ? Visitas eum diluculo, et subito probas illum. Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam ? Peccavi : quid faciam tibi o custos hominum ? Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? Ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam.
Responsor 1

- Credo quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum : et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.
- Quem visurus sum ego ipse, et non alius, et oculi mei conspecturi sunt.
- Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum.
Leçon 2

Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. Dicam Deo : Noli me condemnare : indica mihi cur me ita judices ? Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum,et consilium impiorum adjuves? Numquid oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo, et tu videbis? Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,ut quaeras iniquitatem meam,et peccatum meum scruteris?Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.
Responsor 2

- Qui Lazarum resuscitasti a monumento foetidum
Tu eis, Domine, dona requiem,
et locum indulgentiae
- Qui venturus es judicare vivos et mortuos,
et saeculum per ignem.
- Tu eis, Domine, dona requiem et locum
indulgentiae.
Leçon 3

Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu, et sic repente praecipitas me ? Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ? Pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me ; vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua, custodivit spiritum meum.
Responsor 3

- Domine, quando veneris judicare terram,
ubi me abscondam a vultu irae tuae ?
quia peccavi nimis in vita mea.
- Commissa mea pavesco, et ante te erubesco :
dum veneris judicare, noli me condemnare.
- Quia peccavi nimis in vita mea.
- Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
- Quia peccavi nimis in vita mea.

Miserere

Exultabunt Domino ossa humiliata.

- Miserere mei Deus,
secundum magnam misericordiam tuam.
- Et secundum multitudinem miserationum tuarum   dele iniquitatem meam.
- Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
- Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
- Tibi soli peccavi, et malum coram te feci :
ut justificeris in sermonibus tuis,
et vincas cum judicaris.
- Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum :
et in peccatis concepit me mater mea !
- Ecce enim veritatem dilexisti :
incerta,et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
- Asperges me hyssopo et mundabor :
lavabis me, et super nivem dealbabor.
- Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam :
et exultabunt ossa humiliata.
- Averte faciem tuam a peccatis meis,
et omnes iniquitates meas dele.
- Cor mundum crea in me Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
- Ne projicias me a facie tua :
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
- Redde mihi laetitiam salutaris tui ;
et spiritu principali confirma me.
- Docebo iniquos vias tuas :
et impii ad te convertentur
- Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae
et exultabit lingua mea justitiam tuam
- Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam
- Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique
holocaustis non delectaberis.
- Sacrificium Deo spiritus contribulatus :
cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.
- Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut aedificentur muri Jerusalem.
- Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes,
et holocausta : tunc imponent  super altare tuum vitulos.
- Requiem aeternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis.

Exultabunt Domino ossa humiliata.

Ego sum

Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet : et omnis qui vivit, et credit in me , non morietur in aeternum

Benedictus

Benedictus Dominus Deus Israel,
quia visitavit et fecit,redemptionem plebis suae.
- Et erexit cornu salutis nobis,
in domo David pueri sui.
- Sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt prophetarum ejus.
- Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos.
-Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti.
- Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem
nostrum, daturum se nobis :
- Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum
liberati, serviamus illi.
- In sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
- Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis :
praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus
- Ad dandam scientiam salutis plebi ejus,
in remissionem peccatorum eorum :
- Per viscera misericordiae Dei nostri
in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
- Illuminare his, qui in tenebris,
et in umbra mortis sedent :
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
- Requiem aeternam, dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Ego sum

Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet : et omnis qui vivit, et credit in me , non morietur in aeternum
Libera me

Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda :
- Quando Coeli movendi sunt, et terra :
- Dum veneris judicare saeculum per ignem.
- Tremens factus sum ego, et timeo,
dum discussio venerit, atque ventura ira.
- Quando Coeli movendi sunt, et terra.
- Dies illa, dies irae, calamitatis, et miseriae,
dies magna, et amara valde.
- Dum veneris judicare saeculum per ignem.
- Requiem aeternam dona eis, Domine ,
et lux perpetua luceat eis.
- Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda :
- Quando Coeli movendi sunt, et terra :
- Dum veneris judicare saeculum per ignem.
- Kyrie eleison, Chrite eleison, Kyrie eleison.
Pater noster

- Pater noster
- Et ne nos inducas in tentationem.
- Sed libera nos a malo.

- A porta inferi.
- Erue, Domine, animas eorum.
- Resquiescant in pace.
- Amen.

- Domine exaudi orationem meam.
- Et clamor meus ad te veniat.

Oremus
Fidelium Deus omnium conditor et Redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur : qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia seacula saeculorum.
- Amen.
- Requiem aeternam dona eis, Domine.
- Et lux perpetua luceat eis.

- Requiescant in pace.
- Amen.
Début neuvaine

Requiem aeternam dona eis domine :
Et lux perpetua luceat eis.

(Notre père.../ Je vous salue Marie.../ Requiem aeternam... : à répéter 5 fois)

Notre Père qui es aux cieux,
que ton nom soit sanctifié,
que ton règne vienne
que ta volonté soit faite
sur la terre comme au ciel.
Donne-nous aujourd'hui notre pain de ce jour.
Pardonne-nous nos offenses
comme nous pardonnons aussi
à ceux qui nous ont offensés,
et ne nous soumets pas à la tentation,
mais délivre-nous du mal.

Je vous salue Marie
pleine de Grâce
le Seigneur est avec vous
Vous êtes bénie entre toutes les femmes
Et Jésus, le fruit de vos entrailles, est béni.
Sainte Marie, Mère de Dieu,
priez pour nous pauvres pécheurs
maintenant et à l’heure de notre mort.
Amen.

Requiem aeternam dona eis domine :
Et lux perpetua luceat eis.
Litanies de la Vierge

Kyrie, eleison
Christe, eleison
Kyrie, eleison
Christe, audi nos
Christe, exaudi nos
Pater de coelis Deus, miserere eis
Fili Redemptor mundi Deus, miserere eis
Spiritus Sancte Deus, miserere eis
Sancta Trinitas unus Deus, miserere eis
Sancta Maria, ora pro eis
Sancta dei genitrix, ora pro eis
Sancta Virgo Virginum, ora pro eis
Mater christi, ora pro eis
Mater divinae gratiae, ora pro eis
Mater purissima, ora pro eis
Mater castissima, ora pro eis
Mater inviolata, ora pro eis
Mater intemerata, ora pro eis
Mater amabilis, ora pro eis
Mater admirabilis, ora pro eis
Mater boniconsigli, ora pro eis
Mater creatoris, ora pro eis
Mater Salvatoris, ora pro eis
Virgo prudentissima, ora pro eis
Virgo Veneranda, ora pro eis
Virgo Praedicanda, ora pro eis
Virgo potens, ora pro eis
Virgo Clemens, ora pro eis
Virgo fidelis, ora pro eis
Speculum justitiae, ora pro eis
Sedes sapientiae, ora pro eis
Causa nostrae laetitiae, ora pro eis
Vas spirituale, ora pro eis
Vas honorabile, ora pro eis
Vas insigne devotionis, ora pro eis
Rosa mystica, ora pro eis
Turris Davidica, ora pro eis
Turris eburnea, ora pro eis
Domus aurea, ora pro eis
Foederis arca, ora pro eis
Janua Coeli, ora pro eis  
Stella matutina, ora pro eis
Salus infirmorum, ora pro eis
Refugium peccatorum, ora pro eis
Consolatrix afflictorum, ora pro eis
Auxilium christianorum, ora pro eis
Regina Angelorum, ora pro eis
Regina Patriarcharum, ora pro eis
Regina Prophetarum, ora pro eis
Regina Apostolorum, ora pro eis
Regina Martyrum, ora pro eis
Regina Confessorum, ora pro eis
Regina virginum, ora pro eis
Regina Advocata nostra, ora pro eis
Regina Sanctorum omnium, ora pro eis
Regina sine labe originale concepta, ora pro eis
Regina assunta in caelium, ora pro eis
Regina Sacratissimi Rosarii, ora pro eis
Regina pacis,ora pro eis
De profundis

De profundis clamavi ad te, Domine
Domine, exaudi vocem meam.
- Fiant aures tuae intendentes
in vocem deprecationis meae.
- Si iniquitates observaveris, Domine :
Domine, quis sustinebit ?
- Quia apud te propitiatio est,
et propter legem tuam sustinui te, Domine.
- Sustinuit anima mea in verbo ejus
speravit anima mea in Domino.
- A custodia matutina usque ad noctem
speret Israel in Domino.
- Quia apud Dominum misericordia,
et copiosa apud eum redemptio.
- Et ipse redimet Israel
ex omnibus iniquitatibus ejus.
- Requiem aeternam dona eis, Domine.
- Et lux perpetua luceat eis.

Kyrie eleison
Christe eleison
Kyrie eleison
Pater noster

- Pater noster

Notre Père qui es aux cieux,
que ton nom soit sanctifié,
que ton règne vienne
que ta volonté soit faite
sur la terre comme au ciel.
Donne-nous aujourd'hui notre pain de ce jour.
Pardonne-nous nos offenses
comme nous pardonnons aussi
à ceux qui nous ont offensés,
et ne nous soumets pas à la tentation,
mais délivre-nous du mal.

- Et ne nos inducas in tentationem.
- Sed libera nos a malo.

- A porta inferi.
- Erue, Domine, animas eorum.
- Resquiescant in pace.
- Amen.

- Domine exaudi orationem meam.
- Et clamor meus ad te veniat.

Oremus
Fidelium Deus omnium conditor et Redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur : qui vivis et regnas cum Deo patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia seacula saeculorum.
- Amen.
- Requiem aeternam dona eis, Domine.
- Et lux perpetua luceat eis.

- Requiescant in pace.
- Amen.
Vi adoro

Vi adoro ogni momento
O vivo pan del cielo
Gran sacramento
O vivo pan del cielo
Gran sacramento

E sempre sia laudata
La regina del cielo
Nostra advocata
La regina del cielo
Nostra advocate

Laudato sempre sia
Il nome di gesu
E di Maria
Il nome di gesu
E di Maria

Original Format

son

Durée

1h 17min 20s

Item Relations

This item has no relations.