Recherche utilisant ce type de requête :



Recherche seulement sur ces types d'enregistrements :

Contenu
Collection
exposition
Page de l'exposition
Simple Page

Recherche avancée (contenus seulement)

Office Saint Erasme 01/06/2003

Titre

Office Saint Erasme 01/06/2003

Sujet

chant; religion; confréries; cantiques; croyances; musique; musicologie; procession; messe; juin; christianisme; prière; saint; marin; pêcheur

Description

CD intitulé "Office Saint Erasme 01/06/2003" enregistré le 1er juin 2003.
Le CD comporte 35 pistes.
La couverture du CD est une photo d'une procession datée du 2 juin 2003.

Table Of Contents

1. Carnis resurrectionem - 0:18
2. Veni Sante Spiritus - 3:55
3. Emitte Spiritum - 0:13
4. Veni Sante Spiritus - 0:51
5. Oremus Mentes nostras - 0:37
6. A mattunino - 1:31
7. Salmo 94 - 7:43
8. Quem terra - 2:57
9. Benedicta tu - 0:18
10. Salmo 8 - 2:45
11. Benedicta tu - 0:20
12. Sicut Myrrha - 0:19
13. Salmo 18 - 4:56
14. Sicut Myrrha - 0:20
15. Ante Torum - 0:18
16. Salmo 23 - 4:01
17. Ante Torum - 0:19
18. Diffusa est - 0:17
19. Avant leçons - 1:14
20. Leçon 1 - 2:46
21. Responsor 1 - 0:31
22. Leçon 2 - 2:00
23. Responsor 2 - 0:36
24. Leçon 3 - 2:58
25. Te Deum - 8:08
26. Capitolo - 0:24
27. Hymne St Erasme - 4:30
28. Justus + Qui odit - 0:41
29. Benedictus - 7:43
30. Domine exaudi - 0:10
31. Oremus - 0:29
32. Domine exaudi - 0:10
33. Benedicamus - 0:39
34. Veni ceator - 4:02
35. Oremus Passa - 0:39

Créateur

Confrérie Saint Erasme
Confrérie Saint Jean-Baptiste
Confrérie Saint Barthélemy
Confrérie Sainte Marie-Madeleine
Confrérie Sainte Croix

Date

2003-01-01

Contributeur

Di Meglio, Alain
Association L'âme bonifacienne

Format

mp3

Extent

39,8 Mo

Langue

Latin
Corse
Italien
Français

Type

son

Couverture

Méditerranée, Corse, Bonifacio

Spatial Coverage

Bonifacio

Transcription

Carnis resurrectionem

- Carnis resurrectionem,
- Vitam aeternam. Amen.  

Veni Sante Spiritus

- Veni Sancte Spiritus, et emitte coelitus lucis tuae radium.
- Veni pater pauperum, veni dator munerum, veni lumen cordium.
- Consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium.
- In labore requies, in aestu temperies, in fletu solatium.
- O lux beatissima, reple cordis intima tuorum fidelium.
- Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est innoxium.
- Lava quod est sordidum, riga quod est aridum, sana quod est saucium.
- Flecte  quod est rigidum, fove quod est frigidum, rege quod est devium.
- Da tuis fidelibus in te confidentibus sacrum septenarium.
- Da virtutis meritum : da salutis exitum : da perenne gaudium. Amen.

Emitte Spiritum

- Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.
- Et renovabis faciem terrae.

Veni Sante Spiritus

Veni, Sante Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.          

- Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison.
- Pater noster.
- Et ne nos inducas in tentationem.
- Sed libera nos a malo.
- Momento congregationis tuae.
- Quam possedisti ab initio.
- Domine, exaudi orationem meam.
- Et clamor meus ad te veniat.

Oremus Mentes nostras

Mentes nostras,quaesumus, Domine, lumine tuae claritatis illustra : ut videre possimus quae agenda sunt, et quae recta sunt agere valeamus.
Actiones nostras, quesumus, Domine, aspirando praeveni, et adjuvando prosequere, ut cuncta nostra oratio, et operatio a te semper incipiat, et per te coepta finiatur.
Per Christum Dominum nostrum.
Amen.

A mattunino

Ave, Maria, gratia plena ; Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris  tui, Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.

- Domine, labia mea aperies,
- Et os meum annuntiabit laudem tuam.
- Deus in adjutorium meum intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.
- Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
- Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.
Alleluja.

Salmo 94

Regem Martyrum Dominum
Venite adoremus.
Regem Martyrum Dominum
Venite adoremus.

- Venite , exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro : praeoccupemus faciem ejus in confessione , et in psalmis jubilemus ei.

Regem Martyrum Dominum
Venite adoremus.

- Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos : quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.

Venite adoremus.

- Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus ejus :Venite, adoremus, et procidamus ante Deum ploremus coram Domino, qui fecit nos : quia ipse est Dominus Deus noster, nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus.

Regem Martyrum Dominum
Venite adoremus.

- Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto : ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea.

Venite adoremus.

- Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi : Semper hi errant corde : ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus juravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.

Regem Martyrum Dominum
Venite adoremus.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Venite adoremus.
Regem Martyrum Dominum
Venite adoremus.

Quem terra

Quem terra, pontus, sidera
Colunt, adorant, praedicant,
Trinam regentem machinam
Claustrum Mariae bajulat
Cui luna, sol, et omnia
Deserviunt per tempora,
Perfusa coeli gratia
Gestant puellae viscera
Beata Mater munere,
Cujus supernus Artifex
Mundum pugillo continens,
Ventris sub arca clausus est.
Beata coeli nuntio,
Foecunda sancto Spiritu,
Desideratus gentibus,
Cujus per alvum fusus est
Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna saecula
Amen

Benedicta tu

Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui.

Salmo 8

- Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomem tuum in universa terra !
- Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos.
- Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos ut destruas inimicum et ultorem.
- Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum : lunam et stellas quae tu fundasti.
- Qui est homo, quod memor es ejus, aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
- Minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum.
- Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi :
- Volucres coeli, et pisces maris, qui perambulant semitas maris.
- Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !
- Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Benedicta tu

Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

Sicut Myrrha

Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatis, sancta Dei Genitrix

Salmo 18

- Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
- Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
- Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
- In omnem terram exivit sonus eorum : et in fines orbis terrae verba eorum.
- In sole posuit tabernaculum suum : et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.
- Exultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio ejus.
- Et occursus ejus usque ad summum ejus : nec est qui se abscondat a calore ejus.
- Lex Domini immaculata, convertens animas : testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
- Justitiae Domini rectae, laetificantes corda : praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
- Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi : Judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
- Desiderabilia super aurum, et lapidem pretiosum multum : et dulciora super mel et favum.
- Etenim servus tuus custodit ea : in custodiendis illis retributio multa.
- Delicta quis intelligit ?Ab occultis meis munda me et ab alienis parce servo tuo.
- Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero : et emundabor a delicto maximo.
- Et erunt ut complaceant eloquia oris mei : et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
- Domine, ajdutor meus, et redemptor meus.
- Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut Myrrha

Sicut myrrha electa odorem dedisti suavitatis, sancta Dei Genitrix.

Ante Torum

Ante torum hujus Virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis.

Salmo 23

- Domini est terra, et plenitudo ejus : orbis terrarum et universi qui habitant in eo.
- Quia ipse super maria fundavit eum : et super flumina praeparavit eum.
- Quis ascendet in montem Domini aut quis stabit in loco sancto ejus.
- Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
- Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
- Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.
- Attolite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales et introibit Rex gloriae.
- Quis est iste Rex gloriae ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
- Attollite portas, principes, vestras et elevamini portae aeternales et introibit Rex gloriae.
- Quis est iste Rex gloriae ? Dominus virtutum ipse est Rex gloriae.
- Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Ante Torum

Ante torum hujus virginis frequentate nobis dulcia cantica dramatis.

Diffusa est

- Diffusa est gratia in labiis tuis.
- Propterea benedixit te Deus in aeternum

Avant leçons

- Pater noster,
- Et ne nos inducas in tentationem.
- Sed libera nos a malo.
- Praecibus et meritis beatae Mariae semper Virginis, et omnium Sanctorum, perducat nos Dominus ad regna coelorum.
- Amen.

Leçon 1

- Jube domne benedicere.
- Nos cum prole pia benedicat Virgo Maria.
- Amen.
In omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor. Tunc praecepit, et dixit mihi Creator omnium : et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi : In Jacob inhabita, et in Israel haereditare, et in electis meis mitte radices. Tu autem, Domine, miserere nobis.
- Deo gratias.

Responsor 1

- Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam nescio quia quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.
- Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.
- Quia, quem coeli capere non poterant, tuo gremio contulisti.

Leçon 2

- Jube domne benedicere.
- Ipsa Virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum.
- Amen.
Et sic in Sion Firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei haereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. Tu autem,Domine, miserere nobis.
- Deo gratias.

Responsor 2

- Beata es, Virgo Maria, quae Dominum portasti Creatorem mundi Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo.
- Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum.
- Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo.
- Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sanctu.
- Genuisti qui te fecit, et in aeternum permanes Virgo.

Leçon 3

- Jube domne benedicere.
- Per Virginem Matrem concedat nobis Dominus Salutem et pacem.
Amen.
Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion : quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosae in Jericho : quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi : quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Tu autem, Domine, miserere nobis.
- Deo gratias.

Te Deum

- Te Deum laudamus : te Domimum confitemur.
- Te aeternum Patrem, omnis terra veneratur.
- Tibi omnes Angeli, tibi coeli, et universae potestates ;
- Tibi cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant.
- Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
- Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae.
- Te gloriosus Apostolorum chorus,
- Te prophetarum laudabilis numerus,
- Te martyrum candidatus laudat exercitus.
- Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia.
- Patrem immensae majestatis.
- Venerandum tuum verum et unicum Filium.
- Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
- Tu Rex gloriae, Christe.
- Tu patris sempiternus es Filius.
- Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
- Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna coelorum.
- Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris.
- Judex crederis esse venturus.
- Te ergo, quaesumus, tuis, famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
- Aeterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari.
- Salvum fac populum tuum Domine et benedic haereditati tuae.
- Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
- Per singulos dies, benedicimus te.
- Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
- Dignare,Domine, die isto sine peccato nos custodire.
- Miserere nostri, Domine, miserere nostri.
- Fiat misericordia tua, Domine, super nos ; quemadmodum speravimus in te.
- In te Domine, speravi : non confundar in aeternum.
Capitolo

Beatus vir, qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se.
- Deo Gratias.

Hymne St Erasme

Laudibus cuncti celebrent Erasmi
Gesta, virtutes meritumque clarum
Corde qui mundi fugiens caduca
Coelica quaerit.
Numinis jussum sequitur vocantis
In fide ut firmet pavidos fideles,
Atque gentiles juvet edocendo
Dogmata Christi.
Id ferens aegre furor impiorum
Praesulem saevis onerat catenis,
Et sacrum fuso cruciat liquenti
sulphure corpus.
Area dire tunica crematus,
Fustibus caesus, laqueisque strictus,
Angeli solvi manibus meretur,
Sanus et extat.
Hinc modis miris aliis cruentis
Denuo tortus moriens, Erasmus,
Victor et laetus, meritis onustus,
Aethera scandit.
Sede nunc celsa super astra regnans,
Quaesumus, nautis faveas benignus,
Et fac ut salvi superare possint.
Aequoris undas.
Sit decus Patri, Genitaeque Proli,
Et tibi compar utriusque virtus
Spiritus semper, Deus unus, omni
Temporis aevo. Amen.

Justus + Qui odit

          Justus

Justus ut palma florebit.Alleluja.
Sicut cedrus Libani multiplicabitur.Alleluja.

         Qui odit

Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.

Benedictus

- Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit , et fecit, redemptionem plebis suae.
- Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.
- Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetarum ejus.
- Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos.
-Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti.
- Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis :
- Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
- In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
- Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis : praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
- Ad dandam scientiam salutis plebi ejus, in remissionem peccatorum eorum :
- Per viscera misericordiae Dei nostril : in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
- Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
- Gloria Patri et Filio, et Spiritui Sancto.

Domine exaudi

Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.

Oremus

Domine exaudi

Domine exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
Benedicamus

- Benedicamus Dominus.
- Deo gratias.

Veni ceator

Veni, creator Spiritus
Mentes tuorum visita
Imple superna gratia
Quae tu creasti pectora.
Qui diceris paraclitus
Altissimi donum Dei
Fons vivus, ignis charitas
Et spiritalis unctio
Tu septiformis munere,
Digitus Paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus
Infunde amorem cordibus
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus
Ductore sic te praevio,
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,
In saeculorum saecula.
Amen.
- Emitte spiritum tuum, et créabuntur.
- Et renovabis faciem terrae.

Oremus Passa

Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti : da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Amen.

Original Format

son

Durée

1h 9min 38s

Item Relations

This item has no relations.

Social Bookmarking