Recherche utilisant ce type de requête :



Recherche seulement sur ces types d'enregistrements :

Contenu
Collection
exposition
Page de l'exposition
Simple Page

Recherche avancée (contenus seulement)

Office Vendredi Saint 1° partie

Titre

Office Vendredi Saint 1° partie

Sujet

chant; religion; confréries; cantiques; croyances; musique; musicologie; procession; messe; Pâques; christianisme; semaine sainte; prière; défunts: vendredi saint

Description

CD intitulé "Office Vendredi Saint 1° partie" enregistré le 18 avril 2003.
Le CD comporte 42 pistes.
La couverture du CD est une photo d'une procession.

Table Of Contents

1. In pace in... - 0:15
2. Salmo 4 - 2:39
3. In pace in... - 0:14
4. Habitabit... - 0:19
5. Salmo 14 - 1:51
6. Habitabit... - 0:18
7. Caro mea... - 0:11
8. Salmo 15 - 3:23
9. Caro mea... - 0:11
10. In pace in idipsum - 0:22
11. Leçon 1 - 6:30
12. Responsor 1 - 0:36
13. Leçon 2 - 5:03
14. Responsor 2 - 0:41
15. Leçon 3 - 5:08
16. Responsor 3 - 0:54
17. Elevmini - 0:16
18. Salmo 23 - 3:13
19. Elevmini - 0:16
20. Credo videre - 0:16
21. Salmo 26 - 5:04
22. Credo videre - 0:15
23. Domine abstrax - 0:13
24. Salmo 29 - 3:34
25. Domine abstrax - 0:13
26. Tu autem Domine - 0:23
27. Leçon 4 - 4:58
28. Responsor 4 - 0:52
29. Leçon 5 - 4:52
30. Responsor 5 - 0:32
31. Leçon 6 - 4:21
32. Responsor 6 - 1:09
33. Deus adjuvat me - 0:17
34. Salmo 53 - 1:52
35. Deus adjuvat me - 0:17
36. In pace factus est - 0:19
37. Salmo 75 - 3:00
38. In pace factus est - 0:18
39. Factus sum - 0:19
40. Salmo 87 - 4:53
41. Factus sum - 0:17
42. In pace factus est - 0:21

Créateur

Confrérie Sainte Croix
Confrérie Saint Jean-Baptiste
Confrérie Saint Barthélemy
Confrérie Sainte Marie-Madeleine
Confrérie Saint Erasme

Date

2003-04-18

Contributeur

Di Meglio, Alain
Association L'âme bonifacienne

Format

mp3

Extent

36,8 Mo

Langue

Latin
Corse
Italien
Français

Type

son

Couverture

Méditerranée, Corse, Bonifacio

Spatial Coverage

Bonifacio

Transcription

In pace in...

In pace in idipsum dormiam, et requiescam.
Salmo 4

- Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae in tribulatione dilatasti mihi.
- Miserere mei : et exaudi orationem meam.
- Filii hominum usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium.
- Et scitote, quoniam mirificavit Dominus sanctum suum : Dominus exaudiet me, cum clamavero ad eum.
- Irascimini, et nolite peccare : quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
- Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino : multi dicunt quis ostendit nobis bona ?
- Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine dedisti  laetitiam in corde meo.
- A fructu frumenti, vini, et olei sui multiplicati sunt.
- In pace in idipsum dormiam, et requiescam.
- Quoniam tu, Domine, singulariter in spe, constituisti me.
In pace in...

In pace in idipsum dormiam, et requiescam.

Habitabit...

Habitabit in tabernaculo tuo, requiescet in monte sancto tuo.

Salmo 14

- Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
- Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam.
- Qui loquitur veritatem in corde suo ; qui non egit dolum in lingua sua.
- Nec fecit proximo suo malum : et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
- Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus : timentes autem Dominum glorificat.
- Qui jurat proximo suo, et non decipit : qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit.
- Qui facit haec, non movebitur in aeternum.
Habitabit...

Habitabit in tabernaculo tuo, requiescet in monte sancto tuo.
Caro mea...

Caro mea requiescet in spe.
Salmo 15

- Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
- Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
- Multiplicatae sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt.
- Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus ; nec memor ero nominum eorum per labia mea.
- Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei : tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
- Funes ceciderunt mihi in praeclaris : etenim haereditas mea praeclara est mihi.
- Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
- Providebam Dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
- Propter hoc laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea : insuper et caro mea requiescet in spe.
-Quoniam non dereliques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
- Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.
Caro mea...

Caro mea requiescet in spe.

In pace in idipsum

In pace in idipsum.
- Dormiam, et requiescam.
Pater noster.

Leçon 1

De lamentatione Jeremiae Prophetae.
Heth.
Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti : quia non defecerunt miserationes ejus.
Heth.
Novi diluculo, multa est fides tua.
Heth.
Pars mea Dominus, dixit anima mea : propterea expectabo eum.
Teth.
Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
Teth.
Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.
Teth.
Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
Jod.
Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
Jod.
Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
Jod.
Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.
Responsor 1

- Sicut ovis ad occisionem ductus est, et dum male tractaretur, non aperuit os suum : traditus est ad mortem, Ut vivificaret populum suum.
- Tradidit in mortem animam suam, et inter sceleratos reputatus est.
- Ut vivificaret populum suum.

Leçon 2

Aleph.
Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides Sanctuarii in capite omnium platearum.
Beth.
Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli.
Ghimel.
Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt, catulos suos : filia populi mei crudelis, quasi struthio in deserto.
Daleth.
Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti : parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
He.
Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis : qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
Vau.
Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad  Dominum Deum tuum.

Responsor 2

- Jerusalem surge, et exue te vestibus jucunditatis : induere cinere, et cilicio, Quia in te te occisus est Salvator Israel.
- Deduc quasi torrentem lacrymas per diem, et noctem, et non taceat pupilla oculi tui.
- Quia in te occisus est Salvator Israel.

Leçon 3

Incipit Oratio Jeremiae Prophetae.
Recordare, Domine, quid acciderit nobis : intuere, et respice opprobrium nostrum.
Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
Aquam nostram pecunia bibimus : ligna nostra pretio comparavimus.
Cervicibus nostris minabamur ; lassis non dabatur requies.
Aegypto dedimus manum, et Assyriis, ut saturaremur pane.
Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
Pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis.
Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum Deum tuum.

Responsor 3

- Plange quasi virgo plebs mea : ululate pastores in cinere, et cilicio Quia venit dies Domini magna, et amara valde.
- Accingite vos Sacerdotes, et plangite ministri altaris, aspergite vos cinere.
- Quia venit dies Domini magna, et amara valde.
- Plange quasi virgo plebs mea : ululate pastores in cinere, et cilicio.
- Quia venit dies Domini magna, et amara valde.

Elevmini

Elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae.

Salmo 23

- Domini est terra, et plenitudo ejus : orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo.
- Quia ipse super maria fundavit eum : et super flumina praeparavit eum.
- Quis ascendet in montem Domini aut quis stabit in loco sancto ejus.
- Innocens manibus, et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.
- Hic accipiet benedictionem a  Domino : et misericordiam a Deo salutari suo.
- Haec est generatio quaerentium eum : quaerentium faciem Dei Jacob.
- Attolite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales : et introibit Rex gloriae.
- Quis est iste Rex gloriae ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
- Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales : et introibit Rex gloriae.
- Quis est iste Rex gloriae Dominus virtutum ipse est Rex gloriae.

Elevmini

Elevamini portae aeternales : et introibit Rex gloriae.

Credo videre

Credo videre bona Domini in terra viventium.
Salmo 26

- Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo ?
- Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo ?
- Dum appropiant super me nocentes : ut edant carnes meas.
- Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt.
- Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum.
- Si exurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.
- Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae.
- Ut videam voluptatem Domini : et visitem templum ejus.
- Quoniam abscondit me in tabernaculo suo : in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
- In petra exaltavit me : et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.
- Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis : cantabo, et psalmum dicam Domino.
- Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te miserere mei, et exaudi me.
- Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea : faciem tuam, Domine, requiram.
- Ne avertas faciem tuam a me : ne declines in ira a servo tuo.
- Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
- Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt me : Dominus autem assumpsit me.
- Legem pone mihi, Domine, in via tua , et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos.
- Ne tradideris me in animas tribulantium me : quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
- Credo videre bona Domini in terra viventium.
- Expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.

Credo videre

Credo videre bona Domini in terra viventium.
Domine abstrax

Domine, abstraxisti ab inferis animam meam.

Salmo 29

- Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me : nec delectasti inimicos meos super me.
- Domine Deus meus, clamavi ad te : et sanasti me.
- Domine, eduxisti ab inferno animam meam : salvasti me a descendentibus in lacum.
- Psallite Domino, Sancti ejus et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
- Quoniam ira in indignatione ejus : et vita in voluntate ejus.
- Ad vesperum demorabitur fletus : et ad matutinum laetitia.
- Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in aeternum.
- Domine, in voluntate tua, praestitisti  decori meo virtutem.
- Avertisti faciem tuam a me : et factus sum conturbatus.
- Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
- Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ?
- Numquid confitebitur tibi pulvis aut annuntiabit veritatem tuam.
- Audivit Dominus et misertus est mei : Dominus factus est adjutor meus.
- Convertisti planctum meum in gaudium mihi : conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia.
- Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar : Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
Domine abstrax

Domine, abstraxisti ab inferis animam meam.
Tu autem Domine

- Tu autem, Domine, miserere mei.
- Et resuscita me, et retribuam eis.
-  Pater noster.

Leçon 4

Ex tractatu Sancti Augustini Episcopi super psalmos. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Illi dixerunt : Quis nos videbit ? Defecerunt scrutantes scrutationes consilia mala. Accessit homo ad ipsa consilia, passus est se teneri ut homo. Non enim teneretur nisi homo, aut videretur nisi homo,aut caederetur nisi homo, aut crucifigeretur,aut moreretur nisi homo. Accessit ergo homo ad illas omnes passiones, quae in illo nihil valerent, nisi esset homo. Sed si ille non esset homo, non liberaretur homo. Accessit homo ad cor altum, idest cor secretum, objiciens aspectibus humanis hominem, servans intus Deum : celans formam Dei, in qua aequalis est Patri, et offerens formam servi, qua minor est Patre.

Responsor 4

- Recessit Pastor noster fons aquae vivae, ad cujus transitum sol obscuratus est ; Nam et ille captus est, qui captivum tenebat primum hominem : hodie portas mortis, et seras pariter Salvator noster disrupit.
- Destruxit quidem claustra inferni, et subvertit potentias diaboli.
- Nam et ille captus est, qui captivum tenebat primum hominem : hodie portas mortis, et seras pariter Salvator noster disrupit.

Leçon 5

Quo perduxerunt illas scrutationes suas, quas perscrutantes defecerunt, ut etiam mortuo Domino, et sepulto, custodes ponerent ad sepulchrum ? Dixerunt enim pilato : Seductor ille. Hoc appellabatur nomine Dominus Jesus Christus, ad solatium servorum suorum, quando dicuntur seductores. Ergo illi pilato : Seductor ille, inquiunt, dixit adhuc vivens, Post tres dies resurgam. Jube itaque custodiri sepulchrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis, et erit novissimus error pejor priore. Ait illis pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem cum custodibus.

Responsor 5

- O vos omnes, qui transitis per viam, attendite, et videte, Si est dolor similis sicut dolor meus !
- Attendite, universi populi,et videte dolorem meum.
- Si est dolor similis sicut dolor meus.

Leçon 6

Posuerunt custodes milites ad sepulchrum. Concussa terra Dominus resurrexit : miracula facta sunt talia circa  sepulchrum, ut et ipsi milites, qui custodes advenerant, testes fierent, si vellent vera nuntiare. Sed avaritia illa, quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et militem custodem sepulchri. Damus, inquiunt, vobis pecuniam, et dicite : Quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum. Vere defecerunt scrutantes scrutationes. Quid est, quod dixisti, o infelix astutia ? Tantumne deseris lucem consilii pietatis, et in profunda versutiae demergeris, ut hoc dicas ! Dicite, quia vobis dormientibus venerunt discipuli ejus, et abstulerunt eum  ? Dormientes testes adhibes ? vere tu ipse obdormisti,qui scrutando talia defecisti.

Responsor 6

- Ecce quomodo moritur justus, et nemo percipit corde, et viri justi tolluntur, et nemo considerat : a facie iniquitatis sublatus est justus : et erit in pace memoria ejus.
- Tamquam agnus coram tondente se obmutuit, et non aperuit os suum de angustia, et de judicio sublatus est.
- Et erit in pace memoria ejus.
- Ecce quomodo moritur justus, et nemo percipit corde, et viri justi tolluntur, et nemo considerat : a facie iniquitatis sublatus est justus.
- Et erit in pace memoria ejus.

Deus adjuvat me

Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

Salmo 53

- Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
- Deus exaudi orationem meam : auribus percipe verba oris mei.
- Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
- Ecce enim Deus adjuvat me : et Dominus susceptor est animae meae.
- Averte mala inimicis meis : et in veritate tua disperde illos ;
- Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
- Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Deus adjuvat me

Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.

In pace factus est

In pace factus est locus ejus : et in Sion habitatio ejus.

Salmo 75

- Notus in Judaea Deus ; in Israel magnum nomen ejus.
- Et factus est in pace locus ejus ; et habitatio ejus in Sion.
- Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
- Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis, turbati sunt omnes insipientes corde.
- Dormierunt somnum suum, et  nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
- Ab increpatione tua, Deus Jacob : dormitaverunt qui ascenderunt equos.
- Tu terribilis es, et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.
- De caelo auditum fecisti judicium : terra tremuit, et quievit.
- Cum exurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret ommnes mansuetos terrae.
- Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi : et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
- Vovete, et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus afferti munera.
- Terribili et ei, qui aufert spiritum principum, terribili apud reges terrae.

In pace factus est

In pace factus est locus ejus, et in Sion habitatio ejus.

Factus sum

Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.

Salmo 87

- Domine Deus salutis meae : in die clamavi, et nocte coram te.
- Intret in conspectu tuo oratio mea : inclina aurem tuam ad precem meam.
- Quia repleta est malis anima mea : et vita mea inferno appropinquavit.
- Aestimatus sum cum descendentibus in lacum : factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber.
- Sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius : et ipsi de manu tua repulsi sunt.
- Posuerunt me in lacu inferiori : in tenebrosis et in umbra mortis.
- Super me confirmatus est furor tuus : et omnes fluctus tuos induxisti super me.
- Longe fecisti notos meos a me : posuerunt me abominationem sibi.
- Traditus sum et non egrediebar ; oculi mei languerunt prae inopia.
- Clamavi ad te, Domine, tota die : expandi ad te manus meas.
- Numquid mortuis facies mirabilia : aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
- Numquid narrabit aliquis in sepulchre misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
- Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et justitia tua in terra oblivionis ?
- Et ego ad te, Domine, clamavi : et mane oratio mea praeveniet te.
- Ut quid Domine, repellis orationem meam : avertis faciem tuam a  me ?
- Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea : exaltatus autem ; humiliatus sum, et conturbatus.
- In me transierunt irae tuae : et terrores tui conturbaverunt me.
- Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul.
- Elongasti a me amicum, et proximum : et notos meos a miseria.
Factus sum

Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber.

In pace factus est

- In pace factus est locus ejus.
- Et in Sion habitatio ejus.
- Pater noster.

Original Format

son

Durée

1h 10min 55s

Item Relations

This item has no relations.