Recherche utilisant ce type de requête :



Recherche seulement sur ces types d'enregistrements :

Contenu
Collection
exposition
Page de l'exposition
Simple Page

Recherche avancée (contenus seulement)

Office Jeudi Saint 2° partie

Titre

Office Jeudi Saint 2° partie

Sujet

chant; religion; confréries; cantiques; croyances; musique; musicologie; procession; messe; Pâques; christianisme; semaine sainte; prière; défunts: jeudi saint

Description

CD intitulé "Office Jeudi Saint 2° partie" enregistré le 18 avril 2003.
Le CD comporte 38 pistes.
La couverture du CD est une photo d'une procession.

Table Of Contents

1. Ab insurgentibus - 0:22
2. Salmo 58 - 5:25
3. Ab insurgentibus - 0:20
4. Longe fecisti - 0:19
5. Salmo 87 - 4:59
6. Longe fecisti - 0:19
7. Captabunt - 0:19
8. Salmo 93 - 5:39
9. Captabunt - 0:18
10 Fin 3° Notturno - 0:26
11. Leçon 7 - 3:24
12. Responsor 7 - 0:40
13. Leçon 8 - 1:52
14. Responsor 8 - 0:40
15. Leçon 9 - 2:35
16. Responsor 9 - 0:55
17. Proprio - 0:24
18. Miserere - 8:10
19. Proprio - 0:22
20. Anxiatus est - 0:18
21. Salmo 142 - 3:55
22. Anxiatus est - 0:18
23. Ait Latro - 0:25
24. Salmo 62 + 66 - 3:36
25. Ait Latro - 0:24
26. Cum conturbata - 0:20
27. Cantique Abacuc - 7:14
28. Cum conturbata - 0:21
29. Memento mei - 0:15
30. Salmo 148-149-150 - 4:29
31. Memento mei - 0:15
32. Fin Loddi - 0:15
33. Posuerunt - 0:22
34. Benedictus - 5:29
35. Posuerunt - 0:21
36. Christus - 0:28
37. Miserere récité - 2:45
38. Respice - 0:17

Créateur

Confrérie Sainte Croix
Confrérie Saint Jean-Baptiste
Confrérie Saint Barthélemy
Confrérie Sainte Marie-Madeleine
Confrérie Saint Erasme

Date

2003-04-18

Contributeur

Di Meglio, Alain
Association L'âme bonifacienne

Format

mp3

Extent

39,6 Mo

Langue

Latin
Corse
Italien
Français

Type

son

Couverture

Méditerranée, Corse, Bonifacio

Spatial Coverage

Bonifacio

Transcription

Ab insurgentibus

Ab insurgentibus in me libera me, Domine, quia occupaverunt animam meam.
Salmo 58

- Eripe me de inimicis meis, Deus meus :
et ab insurgentibus, in me libera me.
- Eripe me de operantibus iniquitatem :
et de viris sanguinum salva me.
- Quia ecce ceperunt animam meam :
irruerunt in me fortes.
- Neque iniquitas mea, neque peccatum meum,
Domine : sine iniquitate cucurri, et direxi.
- Exurge in occursum meum et vide :
et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israel.
- Intende ad visitandas omnes gentes :
non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem
- Convertentur ad vesperam, et famem patientur
ut canes, et circuibunt civitatem.
- Ecce loquentur in ore suo,
et gladius in labiis eorum, quoniam quis audivit ?
- Et tu, Domine, deridebis eos,
ad nihilum deduces  omnes gentes.
- Fortitudinem meam ad te custodiam,
quia Deus susceptor meus es
Deus meus, misericordia ejus praeveniet me.
- Deus ostendet mihi super inimicos meos,
ne occidas eos ne quando obliviscantur populi mei.
- Disperge illos in virtute tua :
et depone eos, protector meus, Domine.
- Delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum
et comprehendantur in superbia sua.
- Et de execratione, et mendacio annuntiabuntur
in consummatione in ira consummationis, et non erunt.
- Et scient quia Deus dominabitur Jacob,
et finium terrae
- Convertentur ad vesperam, et famem
patientur ut canes, et circuibunt civitatem.
- Ipsi dispergentur ad manducandum :
si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
- Ego autem cantabo fortitudinem tuam ;
et exultabo mane misericordiam tuam.
- Quia factus es susceptor meus ;
et refugium meum in die tribulationis meae.
- Adjutor meus tibi psallam, quia Deus susceptor
meus es : Deus meus, misericordia mea.
Ab insurgentibus

Ab insurgentibus in me libera me Domine, quia occupaverunt animam meam.

Longe fecisti

Longe fecisti notos meos a me : traditus sum et non egrediebar.

Salmo 87

- Domine Deus salutis meae :
in die clamavi, et nocte coram te.
- Intret in conspectu tuo oratio mea :
inclina aurem tuam ad precem meam.
- Quia repleta est malis anima mea :
et vita mea inferno appropinquavit.
- Aestimatus sum cum descendentibus in lacum :
factus sum sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber.
- Sicut vulnerati dormientes in sepulchris,
quorum non es memor amplius :
et ipsi de manu tua repulsi sunt.
- Posuerunt me in lacu inferiori :
in tenebrosis et in umbra mortis.
- Super me confirmatus est furor tuus :
et omnes fluctus tuos induxisti super me.
- Longe fecisti notos meos a me :
posuerunt me abominationem sibi.
- Traditus sum et non egrediebar ;
oculi mei languerunt prae inopia.
- Clamavi ad te, Domine, tota die :
expandi ad te manus meas.
- Numquid mortuis facies mirabilia :
aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
- Numquid narrabit aliquis in sepulchre misericordiam tuam,
et veritatem tuam in perditione
- Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua,
et justitia tua in terra oblivionis ?
- Et ego ad te, Domine, clamavi :
et mane oratio mea praeveniet te.
- Ut quid Domine, repellis orationem meam :
avertis faciem tuam a  me ?
- Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea :
exaltatus autem  humiliatus sum, et conturbatus.
- In me transierunt irae tuae :
et terrores tui conturbaverunt me.
- Circumdederunt me sicut aqua tota die,
circumdederunt me simul.
- Elongasti a me amicum, et proximum :
et notos meos a miseria.
Longe fecisti

Longe fecisti notos meos a me : traditus sum et non egrediebar.
Captabunt

Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.

Salmo 93

- Deus ultionum Dominus :
Deus ultionum libere egit.
- Exaltare qui judicas terram :
redde retributionem superbis.
- Usquequo peccatores Domine :
usquequo peccatores gloriabuntur
- Effabuntur, et loquentur  iniquitatem :
loquentur omnes, qui operantur injustitiam ?
- Populum tuum, Domine, humiliaverunt :
et haereditatem tuam vexaverunt.
- Viduam et advenam interfecerunt :
et pupillos occiderunt.
- Et dixerunt : Non videbit Dominus,
nec intelliget Deus Jacob.
- Intelligite insipientes in populo :
et stulti aliquando sapite.
- Qui plantavit aurem, non audiet :
aut qui finxit oculum, non considerat ?
- Qui corripit gentes non arguet ?
qui docet  hominem scientiam ?
- Dominus scit cogitationes hominum :
quoniam vanae sunt.
- Beatus homo, quem tu erudieris, Domine :
et de lege tua docueris eum.
- Ut mitiges ei a diebus malis,
donec fodiatur peccatori fovea.
- Quia non repellet Dominus plebem suam :
et haereditatem suam non derelinquet.
- Quoadusque justitia convertatur in judicium :
et qui juxta illam omnes, qui recto sunt corde.
- Quis consurget mihi adversus malignantes ?
aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
- Nisi quia Dominus adjuvit me :
paulo minus habitasset in inferno anima mea.
- Si dicebam : Motus est pes meus ;
misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
- Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo :
consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
- Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis,
qui fingis laborem in praecepto ?
- Captabunt in animam justi :
et sanguinem innocentem condemnabunt.
- Et factus est mihi Dominus in refugium :
et Deus meus in adjutorium spei meae.
- Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia
eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster.
Captabunt

Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
Fin 3° Notturno

- Locuti sunt adversum me lingua dolosa.
- Et sermonibus odii circumdederunt me,
et expugnaverunt me gratis.
- Pater noster
Leçon 7

De Epistola Beati Pauli Apostoli ad Hebraeos. Festinemus ingredi in illam requiem, ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum, et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus ; omnia autem nuda, et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. Habentes ergo Pontificem magnum, qui penetravit coelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. Non enim habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
Responsor 7

- Tradiderunt me in manus impiorum, et inter
iniquos projecerunt me, et non pepercerunt
animae meae congregati sunt adversum me fortes
et sicut gigantes steterunt contra me.
- Alieni insurrexerunt adversum me, et fortes
quaesierunt animam meam.
- Et sicut gigantes steterunt contra me.
Leçon 8

Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur ; et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Omnis namque Pontifex ex hominibus assumptus, pro  hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis : qui condolere possit iis, qui ignorant, et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate : et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offere pro peccatis.

Responsor 8

- Jesum tradidit impius summis Principibus
Sacerdotum, et senioribus populi : petrus
autem sequebatur eum a longe, ut videret finem.
- Adduxerunt autem eum ad Caipham Principem
Sacerdotum, ubi Scribae et Pharisaei convenerant.
- Petrus autem sequebatur eum a longe, ut videret
finem.
Leçon 9

Nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut Pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu,  ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido, et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia. Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam : et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae, appellatus a Deo Pontifex juxta ordinem Melchisedech.

Responsor 9

- Caligaverunt oculi mei a fletu meo, quia elongatus
est a me qui consolabatur me. Videte, omnes
populi, si est dolor similis sicut dolor meus.
- O vos omnes, qui transitis per viam, attendite,
et videte.
- Si est dolor similis sicut dolor meus !
- Caligaverunt oculi mei a fletu meo, quia elongatus
est a me,qui consolabatur me. Videte, omnes populi
- Si est dolor similis sicut dolor meus.
Proprio

Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Miserere

- Miserere mei Deus,
secundum magnam misericordiam tuam.
- Et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam.
- Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
- Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
- Tibi soli peccavi, et malum coram te feci :
ut justificeris in sermonibus tuis,
et vincas cum judicaris.
- Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum :
et in peccatis concepit me mater mea !
- Ecce enim veritatem dilexisti :
incerta,et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
- Asperges me hyssopo et mundabor :
lavabis me, et super nivem dealbabor.
- Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam :
et exultabunt ossa humiliata.
- Averte faciem tuam a peccatis meis,
et omnes iniquitates meas dele.
- Cor mundum crea in me Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
- Ne projicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
- Redde mihi laetitiam salutaris tui ;
et spiritu principali confirma me.
- Docebo iniquos vias tuas :
et impii ad te convertentur
- Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae
et exultabit lingua mea justitiam tuam.
- Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
- Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique
holocaustis non delectaberis.
- Sacrificium Deo spiritus contribulatus :
cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.
- Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut aedificentur muri Jerusalem.
- Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes,
et holocausta : tunc imponent  super altare tuum vitulos.
Proprio

Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Anxiatus est

Anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

Salmo 142

- Domine, exaudi orationem meam : auribus percipe
obsecrationem meam in veritate tua :
exaudi me in tua justitia.
- Et non intres in judicium cum servo tuo :
quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
- Quia persecutus est inimicus animam meam :
humiliavit in terra vitam meam.
- Collocavit me in obscuris sicut mortuos saeculi :
et anxiatus est super me spiritus meus,
in me turbatum est cor meum.
- Memor fui dierum antiquorum, meditatus sum in
omnibus operibus tuis :
in factis manuum tuarum meditabar.
- Expandi manus meas ad te :
anima mea sicut terra sine aqua tibi.
- Velociter exaudi me, Domine :
defecit spiritus meus.
- Non avertas faciem tuam a me :
et similis ero descendentibus in lacum.
- Auditam fac mihi mane misericordiam tuam,
quia in te speravi.
- Notam fac mihi viam, in qua ambulem :
quia ad te levavi animam meam.
- Eripe me de inimicis meis, Domine, ad te confugi
doce me facere voluntatem tuam,
quia Deus meus es tu.
- Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam
propter nomen tuum, Domine,
vivificabis me in aequitate tua.
- Educes de tribulatione animam meam :
et in misericordia tua disperdes inimicos meos.
- Et perdes omnes, qui tribulant animam meam :
quoniam ego servus tuus sum.
Anxiatus est

Anxiatus est super me spiritus meus, in me turbatum est cor meum.

Ait Latro

Ait latro ad latronem : nos quidem digna factis recipimus, hic autem quid fecit ? Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum.

Salmo 62 + 66

          Salmo 62
- Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
- Sitivit in te anima mea,
quam multipliciter tibi caro mea.
- In terra deserta, et invia et inaquosa :
sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem
tuam et gloriam tuam.
- Quoniam melior est misericordia tua super vitas
labia mea laudabunt te.
- Sic benedicam te in vita mea :
et in nomine tuo levabo manus meas.
- Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea
et labiis exultationis laudabit os meum.
- Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis
meditabor in te : quia fuisti adjutor meus.
- Et in velamento alarum tuarum exultabo, adhaesit
anima mea post te : me suscepit dextera tua.
- Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam,
introibunt in inferiora terrae :
tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt
- Rex vero laetabitur in Deo,
laudabuntur omnes qui jurant in eo :
quia obstructum est os loquentium iniqua

          Salmo 66
-Deus misereatur nostri, et benedicat nobis :
illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.
- Ut cognoscamus in terra viam tuam :
in omnibus gentibus salutare tuum.
- Confiteantur tibi populi, Deus,
confiteantur tibi populi omnes.
- Laetentur et exultent gentes : quoniam judicas
populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
- Confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi
populi omnes : terra dedit fructum suum.
- Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos
Deus : et metuant eum omnes fines terrae.
Ait Latro

Ait latro ad latronem : Nos quidem digna factis recipimus, hic autem quid fecit ? Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum.

Cum conturbata

Cum conturbata fuerit anima mea, Domine, misericordiae memor eris.

Cantique Abacuc

- Domine, audivi auditionem tuam ; et timui.
- Domine, opus tuum in medio annorum vivifica illud.
- In medio annorum notum facies :
cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
- Deus ab Austro veniet, et Sanctus de monte Pharan.
- Operuit coelos gloria ejus : et laudis ejus plena est terra.
- Splendor ejus ut lux erit : cornua in manibus ejus.
- Ibi abscondita est fortitudo ejus : ante faciem ejus ibit mors.
- Et egredietur diabolus ante pedes ejus :
stetit et mensus est terram.
- Aspexit, et dissolvit gentes : et contriti sunt montes saeculi.
- Incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis ejus.
- Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae :
turbabuntur pelles terrae Madian.
- Numquid in fluminibus iratus es, Domine ?
aut in fluminibus furor tuus, vel in mari indignatio tua.
- Qui ascendes super equos tuos : et quadrigae tuae salvatio.
- Suscitans suscitabis arcum tuum juramenta tribubus quae locutus es.
- Fluvios scindes terrae : viderunt te, et doluerunt montes : gurges aquarum transiit.
- Dedit abyssus vocem suam : altitudo manus suas levavit.
- Sol et luna steterunt in habitaculo suo : in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae.
- In fremitu conculcabis terram : et in furore obstupefacies gentes.
- Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo.
- Percussisti caput de domo impii ; denudasti fundamentum ejus usque ad collum.
- Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me.
- Exultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
- Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
- Audivi, et conturbatus est venter meus a voce contremuerunt labia mea.
- Ingrediatur putredo in ossibus meis : et subter me scateat.
- Ut requiescam in die tribulationis : ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
- Ficus enim non florebit : et non erit germen in vineis.
- Mentietur opus olivae : et arva non afferent cibum.
- Abscindetur de ovili pecus : et non erit armentum in praesepibus.
- Ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo Jesu meo.
- Deus Dominus fortitudo mea : et ponet pedes meos quasi cervorum.
- Et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.
Cum conturbata

Cum conturbata fuerit anima mea, Domine, misericordiae memor eris.

Memento mei

Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum.

Salmo 148-149-150

          Salmo 148
- Laudate Dominum de coelis, laudate eum in excelsis.
- Laudate eum omnes Angeli ejus : laudate eum omnes virtutes ejus.
- Laudate eum sol, et luna : laudate eum omnes stellae, et lumen.
- Laudate eum coeli coelorum, et aquae omnes, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini.
- Quia ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt.
- Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi : praeceptum posuit, et non praeteribit.
- Laudate Dominum de terra : dracones, et omnes abyssi.
- Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus.
- Montes, et omnes colles, ligna fructifera, et omnes cedri.
- Bestiae, et universa pecora, serpentes, et volucres pennatae.
- Reges terrae, et omnes populi : principes , et omnes judices terrae.
- Juvenes, et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini, quia exaltatum est nomen ejus solius.
- Confessio ejus super coelum, et terram, et exaltavit cornu populi sui.
- Hymnus omnibus Sanctis ejus : filiis Israel populo appropinquanti sibi.

          Salmo 149
- Cantate Domino canticum novum : laus ejus in ecclesia sanctorum.
- Laetetur Israel in eo, qui fecit eum, et filii Sion exultent in rege suo.
- Laudent nomen ejus in choro : in tympano, et psalterio psallant ei.
- Quia beneplacitum est Domino in populo suo : et exaltabit mansuetos in salutem.
- Exultabunt Sancti in gloria : laetabuntur in cubilibus suis.
- Exaltationes Dei in gutture eorum : et gladii ancipites in manibus eorum.
- Ad faciendam vindictam in nationibus : increpationes in populis.
- Ad alligandos reges eorum in compedibus : et nobiles eorum in manicis ferreis.
- Ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria haec est omnibus sanctis ejus.

          Salmo 150
- Laudate Dominum in Sanctis ejus : laudate eum in firmamento virtutis ejus.
- Laudate eum in virtutibus ejus : laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
- Laudate eum in sono tubae : laudate eum in psalterio, et cithara.
- Laudate eum in tympano, et choro : laudate eum in chordis, et organo.
- Laudate eum in cymbalis benesonantibus, laudate eum in cymbalis jubilationis : omnis spiritus laudet Dominum.
Memento mei

Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum.

Fin Loddi

Collocavit me in obscuris.
- Sicut mortuos saeculi.

Posuerunt

Posuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Jesus Nazarenus Rex Judaeorum.

Benedictus

- Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae.
- Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.
- Sicut locutus est per os Sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus.
- Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium, qui oderunt nos.
- Ad faciendam misericordiam cum patribus Nostris et memorari testamenti sui sancti.
- Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis.
- Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
- In sanctitate, et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
- Et tu, puer Propheta Altissimi vocaberis : praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
- Ad dandam scientiam salutis plebi ejus : in remissionem peccatorum eorum.
- Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos,oriens ex alto.
- Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Posuerunt

Posuerunt super caput ejus causam ipsiusscriptam : Jesus Nazarenus Rex Judaeorum.

Christus

- Christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis.

Miserere récité

- Miserere mei Deus,
secundum magnam misericordiam tuam.
- Et secundum multitudinem miserationum tuarum
dele iniquitatem meam.
- Amplius lava me ab iniquitate mea,
et a peccato meo munda me.
- Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
- Tibi soli peccavi, et malum coram te feci :
ut justificeris in sermonibus tuis,
et vincas cum judicaris.
- Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum :
et in peccatis concepit me mater mea !
- Ecce enim veritatem dilexisti :
incerta,et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi
- Asperges me hyssopo et mundabor :
lavabis me, et super nivem dealbabor.
- Auditui meo dabis gaudium, et laetitiam :
et exultabunt ossa humiliata.
- Averte faciem tuam a peccatis meis,
et omnes iniquitates meas dele.
- Cor mundum crea in me Deus,
et spiritum rectum innova in visceribus meis.
- Ne projicias me a facie tua
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
- Redde mihi laetitiam salutaris tui ;
et spiritu principali confirma me.
- Docebo iniquos vias tuas :
et impii ad te convertentur
- Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae
et exultabit lingua mea justitiam tuam.
- Domine, labia mea aperies,
et os meum annuntiabit laudem tuam.
- Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique
holocaustis non delectaberis.
- Sacrificium Deo spiritus contribulatus :
cor contritum, et humiliatum Deus non despicies.
- Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion,
ut aedificentur muri Jerusalem.
- Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes,
et holocausta : tunc imponent  super altare tuum vitulos.
Respice

Respice, quaesumus, Domine, super hanc familiam tuam, pro qua Dominus noster Jesus Christus non dubitavit manibus  tradi nocentium et Crucis subire tormentum.

Original Format

son

Durée

1h 9min 15s

Item Relations

This item has no relations.

Social Bookmarking