Recherche utilisant ce type de requête :



Recherche seulement sur ces types d'enregistrements :

Contenu
Collection
exposition
Page de l'exposition
Simple Page

Recherche avancée (contenus seulement)

Office Jeudi Saint 1° partie

Titre

Office Jeudi Saint 1° partie

Sujet

chant; religion; confréries; cantiques; croyances; musique; musicologie; procession; messe; Pâques; christianisme; semaine sainte; prière; défunts: jeudi saint

Description

CD intitulé "Office Jeudi Saint 1° partie" enregistré le 18 avril 2003.
Le CD comporte 32 pistes.
La couverture du CD est une photo d'une procession.

Table Of Contents

1. Astiterunt - 0:35
2. Salmo 2 - 3:31
3. Astiterunt - 0:26
4. Diviserunt - 0:20
5. Salmo 21 - 9:17
6. Diviserunt - 0:22
7. Insurexerunt - 0:18
8. Salmo 26 - 5:16
9. Insurexerunt - 0:19
10. Fin 1 Notturno - 0:22
11. Leçon 1 - 4:54
12. Responsor 1 - 0:49
13. Leçon 2 - 5:04
14. Responsor 2 - 0:50
15. Leçon 3 - 7:19
16. Responsor 3 - 0:57
17. Vim faciebam - 0:14
18. Salmo 37 - 6:09
19. Vim faciebam - 0:13
20. Confondantur - 0:21
21. Salmo 39 - 6:13
22. Confondantur - 0:21
23. Alieni - 0:19
24. Salmo 53 - 1:54
25. Alieni - 0:19
26. Fin 2 Notturno - 0:21
27. Leçon 4 - 5:02
28. Responsor 4 - 0:54
29. Leçon 5 - 5:23
30. Responsor 5 - 0:39
31. Leçon 6 - 7:56
32. Responsor 6 - 1:36

Créateur

Confrérie Sainte Croix
Confrérie Saint Jean-Baptiste
Confrérie Saint Barthélemy
Confrérie Sainte Marie-Madeleine
Confrérie Saint Erasme

Date

2003-04-18

Contributeur

Di Meglio, Alain
Association L'âme bonifacienne

Format

mp3

Extent

45 Mo

Langue

Latin
Corse
Italien
Français

Type

son

Couverture

Méditerranée, Corse, Bonifacio

Spatial Coverage

Bonifacio

Transcription

Astiterunt

Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
Salmo 2

- Quare fremuerunt Gentes,
et populi meditati sunt inania ?
- Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum,
adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
- Dirumpamus vincula eorum,
et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
- Qui habitat in coelis, irridebit eos,
et Dominus subsannabit eos.
- Tunc loquetur ad eos in ira sua,
et in furore suo, conturbabit eos.
- Ego autem constitutus sum Rex ab eo super
Sion montem sanctum ejus,
praedicans praeceptum ejus.
- Dominus dixit ad me :
Filius meus es tu, ego hodie genui te.
- Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem
tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
- Reges eos in virga ferrea,
et tamquam vas figuli confringes eos.
- Et nunc reges intelligite :
erudimini, qui judicatis terram.
- Servite Domino in timore,
et exultate ei cum tremore.
- Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur
Dominus, et pereatis de via justa.
- Cum exarserit in brevi ira ejus :
beati omnes, qui confidunt in eo.
Astiterunt

Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
Diviserunt

Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

Salmo 21

- Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti :
longe a salute mea verba delictorum meorum.
- Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies,
et nocte, et non ad insipientiam mihi.
- Tu autem in sancto habitas, laus Israel.
- In te speraverunt patres nostri ;
speraverunt, et liberasti eos.
- Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt :
in te speraverunt, et non sunt confusi.
- Ego autem sum vermis, et non homo :
opprobrium hominum, et abjectio plebis.
- Omnes videntes me deriserunt me :
locuti sunt labiis, et moverunt caput.
- Speravit in Domino, eripiat eum :
salvum faciat eum, quoniam vult eum.
- Quoniam tu es, qui extraxisti  me de ventre :
spes mea ab uberibus matris meae,
in te projectus sum ex utero.
- De ventre matris meae Deus meus es tu :
ne discesseris a me.
- Quoniam tribulatio proxima est :
quoniam non est qui adjuvet.
- Circumdederunt me vituli multi :
tauri pingues obsederunt me.
- Aperuerur super me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens.
- Sicut aqua effusus sum,
et dispersa sunt omnia ossa mea.
- Factum est cor meum tamquam cera liquescens
in medio ventris mei.
- Aruit tamquam testa virtus mea, et ligua mea
adhaesit faucibus meis,
et in pulverem mortis deduxisti me.
- Quoniam circumdederunt me canes multi,
concilium malignantium obsedit me.
- Foderunt manus meas, et pedes meos :
dinumeraverunt omnia ossa mea.
- Ipsi vero consideraverunt, et inspexerunt me :
diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem
meam miserunt sortem.
- Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum
a me : ad defensionem meam conspice.
- Erue a framea Deus animam meam :
et de manu canis unicam meam.
- Salva me ex ore leonis ;
et a cornibus unicornium humilitatem meam.
- Narrabo nomen tuum fratribus meis
in medio Ecclesiae laudabo te.
- Qui timetis Dominum, laudate eum :
universum semen Jacob glorificate eum.
- Timeat eum omne semen Israel : quoniam non
sprevit, neque despexit deprecationem pauperis.
- Nec avertit faciem suam a me,
et cum clamarem ad eum, exaudivit me,
- Apud te laus mea in Ecclesia magna :
vota mea reddam in conspectu timentium eum.
- Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt
Dominum qui requirunt eum :
vivent corda eorum in seaculum saeculi.
- Reminiscentur, et convertentur ad Dominum
universi fines terrae.
- Et adorabunt in conspectu ejus,
universae familiae Gentium,
- Quoniam Domini est regnum :
et ipse dominabitur Gentium.
- Manducaverunt, et adoraverunt omnes pingues
terrae : in conspectu ejus cadent omnes,
qui descendunt in terram.
- Et anima mea illi vivet,
et semen meum serviet ipsi.
- Annuntiabitur Domino generatio ventura :
et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo
qui nascetur quem fecit Dominus.
Diviserunt

Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

Insurexerunt

Insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
Salmo 26

- Dominus illuminatio mea, et salus mea,
quem timebo ?
- Dominus protector vitae meae , a quo trepidabo ?
- Dum appropiant super me nocentes,
ut edant carnes meas.
- Qui tribulant me inimici mei,
ipsi infirmati sunt, et ceciderunt.
- Si consistant adversum me castra,
non timebit cor meum.
- Si exurgat adversum me praelium,
in hoc ego sperabo.
- Unam petii a Domino, hanc requiram :
ut inhabitem in domo Domini,
omnibus diebus vitae meae.
- Ut videam voluptatem Domini,
et visitem templum ejus.
- Quoniam abscondit me in tabernaculo suo
in die malorum protexit me in abscondito
tabernaculi sui.
- In petra exaltavit me :
et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos.
- Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus
hostiam vociferationis
cantabo, et psalmum dicam Domino.
- Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te
miserere mei, et exaudi me.
- Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea
faciem tuam, Domine, requiram.
- Ne avertas faciem tuam a me :
ne declines in ira a servo tuo.
- Adjutor meus esto : ne derelinquas me,
neque despicias me, Deus salutaris meus.
- Quoniam pater meus, et mater mea dereliquerunt
me : Dominus autem assumpsit me.
- Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige
me in semitam rectam propter inimicos meos.
- Ne tradideris me in animas tribulantium me :
quoniam insurrexerunt in me testes iniqui,
et mentita est iniquitas sibi.
- Credo videre bona Domini in terra viventium.
- Expecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum,et sustine Dominum.
Insurexerunt

Insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.


Fin 1 Notturno

Diviserunt sibi vestimenta mea.
- Et super vestem meam miserunt sortem.
- Pater noster.

Leçon 1

De lamentatione Jeremiae Prophetae
Heth.
Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion :
tetendit funiculum suum, et non avertit manum
suam a perditione : luxitque antemurale,
et murus pariter dissipatus est.
Teth.
Defixae sunt in terra portae ejus : perdidit, et
contrivit vectes ejus : regem ejus,
et principes ejus in gentibus. Non est lex, et
prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino.
Jod.
Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion :
consperserunt cinere capita sua,
accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita
sua virgines Jerusalem.
Caph.
Defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata
sunt viscera mea, effusum est in terra jecur meum
super contritione filiae populi mei, cum deficeret
parvulus, et lactens in plateis oppidi.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum
Deum tuum.
Responsor 1

- Omnes amici mei dereliquerunt me, et
praevaluerunt insidiantes mihi tradidit me quem
diligebam  et terribilibus oculis plaga crudeli
percutientes, aceto potabant me.
- Inter iniquos projecerunt me, et non pepercerunt
animae meae.
- Et terribilibus oculis plaga crudeli percutientes,
aceto potabant me.
Leçon 2

Lamed.
Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum, et
vinum ? Cum deficerent quasi vulnerati in plateis
civitatis: cum exhalarent animas suas in sinu
matrum suarum.
Mem.
Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia
Jerusalem ? cui exaequabo te, et consolabor te :
virgo filia Sion ?
Magna est enim velut mare contritio tua :
quis medebitur tui ?
Nun.
Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta, nec
aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad
poenitentiam provocarent : viderunt autem tibi
assumptiones falsas, et ejectiones.
Samech.
Plauserunt super te manibus omnes transeuntes
per viam : sibilaverunt, et moverunt caput suum
super filiam Jerusalem. Haeccine est urbs, dicentes
perfecti decoris, gaudium universae terrae ?
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad  Dominum
Deum tuum.
Responsor 2

- Velum templi scissum est, et omnis terra tremuit :
latro de cruce clamabat dicens : Memento mei,
Domine, dum veneris in regnum tuum.
- Petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt,
et multa corpora Sanctorum, qui dormierant,
surrexerunt.
- Et omnis terra tremuit : latro de cruce clamabat,
dicens : Memento mei, Domine, dum veneris in
regnum tuum.
Leçon 3

Aleph.
Ego vir videns paupertatem meam in virga
indignationis ejus.
Aleph.
Me minavit, et adduxit in tenebras,
et non in lucem.
Aleph.
Tantum in me vertit, et convertit manum suam
tota die
Beth.
Vetustam fecit pellem meam, et carnem meam,
contrivit ossa mea.
Beth.
Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me
felle et labore.
Beth.
In tenebrosis collocavit me,
quasi mortuos sempiternos.
Ghimel.
Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar :
aggravavit compedem meum.
Ghimel.
Sed et cum clamavero, et rogavero exclusit
orationem meam.
Ghimel.
Conclusit vias meas lapidibus quadris,
semitas meas subvertit.
Jerusalem, Jerusalem, convertere ad Dominum
Deum tuum.
Responsor 3

- Vinea mea electa, ego te plantavi : Quomodo
conversa es in amaritudinem, ut me crucifigeres,
et Barabbam dimitteres ?
- Sepivi te, et lapides elegi ex te, et aedificavi turrim.
- Quomodo conversa es in amaritudinem,
ut me crucifigeres, et Barabbam dimitteres ?
- Vinea mea electa, ego te plantavi.
- Quomodo conversa es in amaritudinem,
ut me crucifigeres, et Barabbam dimitteres ?
Vim faciebam

Vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
Salmo 37

- Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me.
- Quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi,
et confirmasti super me manum tuam.
- Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae ;
non est pax ossibus meis,
a facie peccatorum meorum.
- Quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum,
et sicut onus grave gravatae sunt super me.
- Putruerunt, et corruptae sunt cicatrices meae,
a facie insipientiae meae.
- Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem
tota die contristatus ingrediebar.
- Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus :
et non est sanitas in carne mea.
- Afflictus sum, et humiliatus sum nimis
rugiebam a gemitu cordis mei.
- Domine, ante te omne desiderium meum,
et gemitus meus a te, non est absconditus.
- Cor meum conturbatum est,
dereliquit me virtus mea : et lumen oculorum
meorum, et ipsum non est mecum.
- Amici mei, et proximi mei
adversum me appropinquaverunt, et steterunt.
- Et qui juxta me erant, de longe steterunt :
et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
- Et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates
et dolos tota die meditabantur.
- Ego autem tamquam surdus non audiebam,
et sicut mutus non aperiens os suum.
- Et factus sum sicut homo non audiens :
et non habens in ore suo redargutiones.
- Quoniam in te, Domine, speravi :
tu exaudies me, Domine Deus meus.
- Quia dixi : ne quando supergaudeant
mihi inimici mei : et dum commoventur
pedes mei, super me magna locuti sunt.
- Quoniam ego in flagella paratus sum ;
et dolor meus in conspectu meo semper.
- Quoniam iniquitatem meam annuntiabo,
et cogitabo pro peccato meo.
- Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super
me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
- Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mihi,
quoniam sequebar bonitatem.
- Ne derelinquas me, Domine Deus meus :
ne discesseris a me.
- Intende in adjutorium meum,
Domine, Deus salutis meae.
Vim faciebam

Vim faciebant, qui quaerebant animam meam.

Confondantur

Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam, ut auferant eam.

Salmo 39

- Expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
- Et exaudivit preces meas,
et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis.
- Et statuit super petram pedes meos :
et direxit gressus meos.
- Et immisit in os meum canticum novum :
carmen Deo nostro.
- Videbunt multi, et timebunt :
et sperabunt in Domino.
- Beatus vir, cujus est nomen Domini spes ejus :
et non respexit in vanitates et insanias falsas.
- Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua
et cogitationibus tuis non est, qui similis sit tibi.
- Annuntiavi, et locutus sum :
multiplicati sunt super numerum.
- Sacrificium, et oblationem noluisti :
aures autem perfecisti mihi.
- Holocaustum, et pro peccato non postulasti :
tunc dixi : Ecce venio.
- In capite libri scriptum est de me,
ut facerem voluntatem tuam Deus meus volui,
et legem tuam in medio cordis mei.
- Annuntiavi justitiam tuam in Ecclesia magna :
ecce labia mea non prohibebo Domine, tu scisti.
- Justitiam tuam non abscondi in corde meo :
veritatem tuam, et salutare tuum dixi.
- Non abscondi misericordiam tuam
et veritatem tuam, a concilio multo.
- Tu autem Domine, ne longe facias miserationes
tuas a me : misericordia tua,
et veritas tua semper susceperunt me.
- Quoniam circumdederunt me mala quorum non
est numerus : comprehenderunt me iniquitates
meae, et non potui, ut viderem
- Multiplicatae sunt super capillos capitis mei :
et cor meum dereliquit me.
- Complaceat tibi, Domine, ut eruas me :
Domine, ad adjuvandum me respice.
- Confundantur, et revereantur simul qui quaerunt
animam meam, ut auferant eam.
- Convertantur retrorsum et revereantur,
qui volunt mihi mala.
- Ferant confestim confusionem suam,
qui dicunt mihi : Euge, euge.
- Exultent et laetentur super te omnes quaerentes te
et dicant semper : Magnificetur Dominus,
qui diligunt salutare tuum.
- Ego autem mendicus sum, et pauper :
Dominus sollicitus est mei.
- Adjutor meus, et protector meus tu es :
Deus meus, ne tardaveris.

Confondantur

Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam, ut auferant eam
Alieni

Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam.

Salmo 53

- Deus, in nomine tuo salvum me fac :
et in virtute tua judica me.
- Deus, exaudi orationem meam :
auribus percipe verba oris mei.
- Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,
et fortes quaesierunt animam meam
et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
- Ecce enim Deus adjuvat me :
et Dominus susceptor est animae meae.
- Averte mala inimicis meis :
et in veritate tua disperde illos.
- Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomino
tuo, Domine : quoniam bonum est.
- Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me :
et super inimicos meos despexit oculus meus.
Alieni

Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam.

Fin 2 Notturno

-Insurrexerunt in me testes iniqui.
- Et mentita est iniquitas sibi.
- Pater noster
Leçon 4

- Ex Tractatu S. Augustini Episcopi super Psalmos.
Protexisti me, Deus, a conventu malignantium,
a multitudine operantium iniquitatem. Jam ipsum
caput nostrum intueamur. Multi Martyres talia
passi sunt, sed nihil sic elucet, quomodo caput
Martyrum : ibi melius intuemur quod illi experti
sunt. Protectus est a multitudine malignantium,
protegente se Deo, protegente carnem suam ipso
Filio et homine, quem gerebat, quia Filius hominis
est, et filius Dei est. Filius Dei propter formam Dei :
Filius homini, propter formam servi, habens in
potestate ponere animam suam, et recipere eam.
Quid ei potuerunt facere inimici ? Occiderunt
corpus, animam non occiderunt. Intendite. Parum
ergo erat, Dominum hortari Martyres verbo, nisi
firmaret exemplo.
Responsor 4

- Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me : Quotidie apud vos eram in templo docens, et non me tenuistis : et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum.
- Cumque injecissent manus in Jesum, et tenuissent eum, dixit ad eos.
- Quotidie apud vos eram in templo docens, et non me tenuistis : et ecce flagellatum ducitis ad crucifigendum.
Leçon 5

Nostis qui conventus erat malignantium Judaeorum, et quae multitudo erat operantium iniquitatem. Quam iniquitatem ? Quia voluerunt occidere Dominum Jesum Christum. Tanta opera bona, inquit, ostendi vobis : propter quod horum me vultis occidere ? Pertulit omnes infirmos eorum, curavit omnes languidos eorum, praedicavit regnum coelorum, non tacuit vitia eorum ; ut ipsa potius eis displicerent, non medicus, a quo sanabantur. His omnibus curationibus ejus ingrati, tamquam multa fibre phrenetici, insanientes in medicum, qui venerat curare eos, excogitaverunt consilium perdendi eum, tamquam ibi volentes probare, utrum vere homo sit, qui mori possit, an aliquid super homines sit, et mori se non permittat. Verbum ipsorum agnoscimus, in sapientia  Salomonis ; Morte turpissima, inquiunt, condemnemus eum. Interrogemus eum : erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, liberet eum.
Responsor 5

- Tenebrae factae sunt, dum crucifixissent Jesum
Judaei : et circa horam nonam exclamavit Jesus
voce magna: Deus meus, ut quid me dereliquisti ?
Et inclinato capite emisit spiritum.
- Exclamans Jesus voce magna, ait :
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
- Et inclinato capite emisit spiritum.
Leçon 6

Exacuerunt tamquam gladium linguas suas. Non dicant Judaei : non occidimus Christum. Etenim propterea eum dederunt judici Pilato, ut quasi ipsi a morte ejus, viderentur immunes. Nam cum dixisset eis Pilatus : Vos eum occidite : Responderunt : Nobis non licet occidere Quemquam. Iniquitatem facinoris sui in judicem hominem refundere volebant ; sed numquid Deum judicem fallebant ? Quod fecit Pilatus, in eo ipso quod fecit aliquantum particeps fuit ; sed in comparatione illorum multo ipse innocentior. Institit enim, quantum potuit, ut illum ex eorum manibus liberaret : nam propterea flagellatum produxit ad eos. Non persequendo Dominum flagellavit, sed eorum furori satisfacere volens ; ut vel sic jam mitescerent, et desinerent velle occidere, cum flagellatum viderent. Fecit et hoc. At ubi perseveraverunt, nostis illum lavisse manus, et dixisse, quod ipse non fecisset, mundum se esse a morte illius. Fecit tamen. Sed si reus, quia fecit vel invitus, illi innocentes,qui coegerunt, ut faceret? Nullo modo. Sed ille dixit in eum sententiam, et jussit eum crucifigi, et quasi ipse occidit ; et vos, o Judaei, occidistis. Unde occidistis ? Gladio linguae : acuistis enim linguas vestras. Et quando percussistis, nisi quando clamastis ; Crucifige, crucifige ?
Responsor 6

- Animam meam dilectam tradidi in manus
iniquorum, et facta est mihi haereditas mea sicut
leo in silva, dedit contra me voces adversarius,
dicens ; congregamini, et properate ad
devorandum illum  posuerunt me in deserto
solitudinis, et luxit super me omnis terra :
quia non est inventus qui me agnosceret,
et faceret bene.
- Insurrexerunt in me viri absque misericordia,
et non pepercerunt animae meae.
- Quia non est inventus qui me agnosceret, et faceret
bene.
- Animam meam dilectam tradidi in manus
iniquorum, et facta est mihi haereditas mea sicut
leo in silva, dedit contra me voces adversarius,
dicens : Congregamini, et properate
ad devorandum illum : posuerunt me in deserto
solitudinis, et luxit super me omnis terra.
- Quia non est inventus qui me agnosceret,
et faceret bene.

Original Format

son

Durée

1h 12min 2s

Item Relations

This item has no relations.

Social Bookmarking